BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 459

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

vocabant) communionem atque ex vicinia terrae et aquae etiam
terrenis voluptatibus ac libidine tanguntur"
. Cuius generis sunt
lamiae et incubi et succubi, e quorum numero fuisse Melusinam
forte non absurda est coniectio.
Nullus tamen (quod Marcus arbitratur) daemonum alius mas
censendus, alius foemina, cum hoc sexuum discrimen ad composita
pertineat, daemonum vero corpora simplicia sint; neque tamen
unumquodque daemonum genus omnes figuras pro libito perficere
potest, sed igneis et aėreis facilis ea suppetit facultas sese in omne
id deformare quod illorum concipit imaginatio; subterranei autem
tenebrosi daemones, quia eorum phantasticum crassi et inagilis cor-
poris angustiis concluditur, eam nequit efficere diversitatem figura-
rum quam caeteri; aquei autem et qui humidam superficiem terrae
habitant ex elementi mollitie mulieres pluirmum adsimultant, ex
quo genere sunt Naiades, Dryades; qui vero inaquosa et arida in-
colunt corporibus aridioribus sese mares exhibent, aut Satyros, aut
Onoscelos asininis cruribus, Faunos, Sylvanos et incubos. De qui-
bus Augustinus multos tradit experientia magistra didicisse illos
saepe improbos extitisse mulieribus earumque appetisse et peregisse
concubitum; et quosdam daemones, quos Galli Dusios nuncupant,
hanc assidue tentare libidinem.>

De infestatione malorum demonum et custodia nobis adhibita bonorum
daemonum. Cap. XX


Est theologorum communis sententia daemones malos omnes eius
esse naturae, ut deos pariter oderint et homines: iccirco divina
providentia daemones nobis puriores praefecit propinquos, quibus
nos tanquam pastoribus seu rectoribus commendavit ut nos quotidie
adiuvent daemonesque malos arceant, compescant et religent ne
noceant nobis quantum vellent, quemadmodum legitur in Thobia


pagina successiva »
 
p. 459