BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 460

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


quod apprehendit Raphaėl daemonium nomine Asmodeus et
relegavit ipsum in deserto superioris Aegypti. <De his ait Hesiodus:
"Ter decem mille sunt super terra viventes pascente immortales
Iovis custodes mortalium hominum, qui utique observent iustitias
et miseranda facta, aėrem induti, ubique euntes super terram"
;>
nullus enim principum, nullus magnatum incolumis persisteret,
non ulla mulier incorrupta remaneret, nullus hominum in hac
ignorantiae valle ad constitutum sibi a Deo finem perveniret, si boni
daemones nobis pro custodia non adsisterent, vel si mali daemones
malis hominum voluntatibus satisfacere permitterentur. <Sicut
igitur ex bonis daemonibus unicuique proprius deputatus est custos
corroborans spiritum hominis ad bonum, ita ex malis aliquis demit-
titur hostis, praesidens carni et pruritui eius, pugnatque pro nobis
bonus custos pro spiritu adversus hostem atque carnem: homo
autem, inter hos concertantes medius et relictus in manu consilii sui,
cui vult victoriam praestat. Non possumus ergo angelos accusare, si
gentes illis creditas ad veri Dei cognitionem, ad veram pietatem et
religionem non deducant et in errores et perversum cultum labi
sinant, sed illis imputandum est qui sponte sua a recto calle declinar-
unt, adhaerentes spiritibus erroris, victoriam dantes diabolo: in
manu enim hominis est cui velit adhaerere et quem velit vincere, 'a
quo si semel superatus hostis daemon est eius servus effectus est' vic-
tusque, alium ultra impugnare nequit, velut vespa amisso aculeo; cui
sententiae adstipulatur etiam Origenes in libro Periarchon concludens
quod sancti, repugnantes adversus malos daemones et vincentes, eo-
rum minuunt exercitum, ne ultra fas sit illi, qui ab aliquo superatus
est, alterum deinceps molestare. Sicut igitur unicuique homini datus
est spiritus bonus, ita etiam datus est spiritus diabolicus malus, quo-
rum uterque unionem quaerit cum spiritu nostro et illum ad se tra-
here nititur et illi commisceri ceu vinum cum aqua; bonus quidem
per bona opera ipsi conformia nos in angelos uniendo transmutat,
sicut de Ioanne Baptista scriptum est in Malachia: "Ecce ego mitto


pagina successiva »
 
p. 460