BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

angelum meum ante faciem tuam"; de qua transmutatione et uni-
one alibi scriptum est: "Qui adhaeret Deo, unus spiritus efficitur
cum eo"
. Malus etiam daemon per mala opera nos sibi conformes
et unitos reddere studet, sicut de Iuda ait Christus: "Nonne ego vos
elegi duodecim et unus ex vobis diabolus est?"
;> et hoc est quod ait
Hermes: quando daemon in humanam influit animam, semina
propriae notionis inspergit, unde anima talis seminibus conspersa,
furore praegnans, parit inde mirabilia et qualiacunque daemonum
sunt officia; bonus enim daemon, quando in sanctam influit ani-
mam, extollit eam ad sapientiae lumen; malus vero daemon, in pra-
vam transfusus animam, incitat eam in furta, in homicidia, in libi-
dines et quaecunque malorum daemonum sunt officia. Boni
daemones (ut inquit Iamblichus) animas perfectissime purgant, ex-
hibent insuper alii nobis alia, ipsi praesentes dant corpori sanitatem,
virtutem animo, menti securitatem, quod in nobis est laetiferum de-
lent, calorem fovent efficacioremque reddunt ad vitam et harmonia
intelligibili menti lumen semper infundunt. <An autem multi sint
hominis custodes vel unus solus inter se contendunt theologi; nos
plures putamus dicente Propheta: "Angelis suis mandavit de te, ut
custodiant te in omnibus viis tuis"
, quod teste Hieronymo non
solum in Christo, sed in quocunque homine locum habet. Omnes
itaque homines diversorum spirituum ministerio reguntur ducun-
turque ad quemcunque gradum virtutum, meritorum et dignitatis,
qui se illis dignos praestiterint; qui vero indignos, hi a malis dae-
monibus simul atque a bonis spiritibus deponuntur et detruduntur
usque ad estremum miseriae gradum, prout eorum exquirunt mala
merita. Quicunque autem sublimioribus angelis attributi sunt, hi
aliis etiam hominibus praeferuntur: nam angeli, eorum curam
habentes, illos evehunt aliosque illis subiiciunt vi quadam occulta,


pagina successiva »
 
p. 461