BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 463

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


actionem deliberat Altissimus in istis inferioribus, tunc, non secus
atque haec in terris ventura sunt, praecedit conflictus spirituum illo-
rum in superis, sicut scriptum est in Esaia: "Visitabit Dominus ex-
ercituum super exercitum excelsi in excelso et super reges terrae in
terra"
; de quo spirituum ac praesidum conflictu etiam apud Danie-
lem legimus, videlicet de principe regni Persarum, de principe
Graecorum, de principe populi Israėl eorundemque adinvicem
conflictu. De quo etiam quondam sensisse videtur Homerus, ubi
cecinit:
Tantus coelesti rumor percrebuit aula,
Cum saeva alterni ruerent in praelia divi:
Neptunum contra bellabat Phoebus Apollo,
Adversus Martem certabat Pallas Athena,
Iunoni obstiterat bello pharetrata Diana,
Latonam telis volucer Cyllenius urget.

Verumtamen, cum in singulis regionibus sint omnis generis spiritus
atque daemones, illi tamen prae caeteris ibi potentiores sunt qui
eiusdem ordinis sunt cum praeside illius regionis: sic in solari
regione prae caeteris vigent spiritus solares, in lunari lunares et ita
de reliquis. Atque ex hoc provenit atque consequimur, ut nobis loca
et provincias mutantibus varii sese offerant sequanturque rerum et
negotiorum nostrorum eventus, alibi et alibi fortunatiores, ubi
videlicet daemon genius noster maiorem sortitus fuerit potentiam
aut nos eiusdem ordinis potentiorem ibi adepti fuerimus daemo-
nem: sic solares homines, si in solarem commigrarint regionem sive
provinciam, longe ibi fortunatiores reddentur, quia potentiores
commodioresque ibi suos habituri sunt duces sive genios, quorum
praestanti ibidem praesidio omnia sua, saepe etiam praeter opinio-
nem et suarum virium mensum, ad felices exitus perducuntur. Hinc
est quod loci et regionis et temporis elecctio, ubi quis se ad sui genii
naturam et instinctum exercitet, habitet et frequentet, ad vitae
felicitatem plurimum conducat; conducit etiam nonnunquam


pagina successiva »
 
p. 463