BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 104

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


has itaque primas, secundas et tertias qualitates multae aegritudines
et curantur et inducuntur.
Multa etiam artificialiter fiunt quae homines valde admirantur,
sicut est ignis aquam comburens quem vocant ignem graecum,
cuius plures compositiones docet Aristoteles in tractatu de hoc sin-
gulari; simili modo fit etiam ignis qui oleo extinguitur et aqua accen-
ditur frigida quando roratur desuper, et ignis qui pluvia, vel vento,
vel sole accenditur; et fit ignis qui vocatur aqua ardens, cuius con-
fectio notissima est, qui nihil consumit praeter se ipsum; et fiunt
ignes inextinguibiles et olea incombustibilia et lampades perpetuae,
quae nec vento, nec aqua, nec ullo modo extingui possunt: quod
penitus incredibile videtur, nisi fuisset famatissima illa lampas quae
in templo Veneris quondam lucebat, in qua ardebat lapis asbestus,
qui semel accensus revera nunquam extinguitur. Contra etiam
praeparatur lignum vel aliud quoddam combustibile, ut ab igne
laedi non possit, et fiunt confectiones, quibus inunctis manibus pos-
sumus portare ferrum ignitum aut mittere manum in metallum
liquefactum, seu toto corpore ire in ignem absque ullo malo: et
horum similia. <Et est genus lini, quod Plinius asbestum vocat,
Graeci ἄσβεσ τον dicunt, quod ignibus non absumitur, de quo
Anaxilaus ait circundatam eo arborem surdis et qui non exaudian-
tur ictibus caedi
>.

De virtutibus rerum occultis. Cap. X

Insunt praeterea rebus virtutes aliae, quae non sunt alicuius ele-
menti, sicut fugare venenum, pellere anthraces, attrahere ferrum
vel quid aliud; et haec virtus est sequela speciei et formae rei huius


pagina successiva »
 
p. 104