BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 467

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



<De lingua Angelorum eorumque cum inter se, tum nobiscum collocutionibus.
Cap. XXIII>


<Dubitare possemus si angeli sive daemones — cum sint puri spi-
ritus — sermone aliquo vocali aut lingua cum inter se, tum ad nos
utantur, nisi Paulus alicubi diceret: "Si linguis hominum loquar et
angelorum "
. Sed quis sit iste eorum sermo, quae lingua adhuc apud
multos in dubio versatur. Putant enim plerique, si aliquo idiomate
utantur, ipsum esse Hebraeum, quia hoc omnium fuit primum
emanavitque de coelo fuitque ante exortam in Babylone confusio-
nem linguarum, in quo data est a Deo patre lex et a Christo filio
praedicatum Evangelium et per Spiritum Sanctum data in prophetis
tot oracula; et cum omnes linguae passae sint et continuo patiantur
varias immutationes et corruptiones, haec sola semper perseverat
inviolata. Praeterea opinionis huius evidens signum est quod, cum
daemones et intelligentiae singulae singularum gentium cum quibus
habitant sermonem exerceant, scientibus tamen hebraeum sermo-
nem nunquam in alio idiomate, sed in illo solo loquuntur. Quomodo
autem angeli loquuntur, occultum nobis est sicut et ipsi. Nobis
autem ut loquamur lingua necessaria est cum caeteris instrumentis,
quae sunt fauces, palatum, labia dentes, guttur, pulmo, spiritalis
arteria et pectorales lacerti, qui motionis eius ab anima principium
obtinent. Verum si quis procul alteri loquatur, vehementiori cla-
more indiget; sic propinquus in audientis aurem susurrat; et si pos-
set cum audiente strictiori spiritu copulari, nullo prorsus sono sermo
eius indigeret, sed sine strepitu audienti velut imago oculo aut
speculo illaberetur. Sic animae a corpore egressae, sic angeli, sic
daemones loquuntur: et quod homo facit sensibili voce, ipsi faciunt
imprimendo sermonis conceptum in his, quibus loquuntur, meliori
modo quam si per audibilem vocem exprimeretur. Sic dicunt
Platonici Socratem suum daemonem sensu quidem percepisse, sed
non corporis huius, sed sensu aetherei corporis intra hoc delitescen-


pagina successiva »
 
p. 467