BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 468

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


tis; qua item ratione ab prophetis videri audirique solitos angelos cre-
dit Avicenna; illudque instrumentum, qualiscunque ea virtus sit per
quam innotescere facit spiritus alteri spiritui aut homini quae in
mente ebulliunt, ab apostolo Paulo angelorum lingua nuncupatur.
Saepissime tamen etiam sensibilem vocem emittunt, ut in ascen-
sione Domini clamantes: "Viri Galilaei, quid statis spectantes in
coelum?"
Et in vetere lege cum multis patribus sensibili voce
loquuti sunt, sed hoc non nisi in adsumptis corporibus. Verum qui-
bus sensibus ipsi spiritus atque daemones nostras invocationes
precesque audiant nostrasque videant ceremonias penitus ignora-
mus. Est enim spiritale daemonum corpus magna parte ubique et
undique sensile natura, ita quod absque medio tangit, videt, audit
nihilque illis impedimento esse potest. Nec tamen ea ratione qua nos
discretis organis sentiunt, sed forte veluti spongiae aquam, sic toto
corpore suo sensibilia quaeque hauriunt, aut alio modo nobis igno-
to; neque enim cuncta quae videmus animantia sensoriis eisdem
sunt communita: nam et multa auribus carere novimus, tamen
sonum ab his concipi scimus, sed qua ratione ignoramus.>

<De nominibus spirituum eorumque varia impositione deque spiritibus qui
praesunt stellis, signis, cardinibus coeli et elementis. Cap. XXIV>


<Spirituum tam bonorum quam malorum multiplicia et diversa sunt
vocabula; eorum autem propria et vera nomina, quemadmodum as-
trorum, soli Deo nota sunt, qui "solus numerat multitudinem stella-
rum et omnibus illis nomina vocat"
; quorum nulla a nobis, nisi divi-
na revelatione, cognosci possunt atque admodum pauca nobis in
Sacris Literis expressa sunt. Verum Hebraeorum magistri putant
spiritibus ipsis ab Adamo nomina imposita esse iuxta illud quod
scriptum est: "Adduxit Deus cuncta quae fecerat ad Adam, ut
nominaret illa: et quomodocunque vocavit rem, hoc est nomen
illius"
. Hinc putant Hebraeorum mecubales una cum magis esse in


pagina successiva »
 
p. 468