BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 472

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



Quomodo Hebraeorum mecubales sacra angelorum nomina e Sacris Scritiuris
eliciant atque de septuaginta duobus angelis qui ferunt nomen Dei cum tabulis
Ziruph et commutationum literarum et numerorum. Cap. XXV


Sunt et alia tam bonorum quam malorum spirituum ad singula
officia deputata sacra nomina, praedictis illis multo validiora, quae
ex Sacris Scripturis secundum artem quam de istis tradunt
Hebraeorum mecubales extrahuntur, sicut etiam quaedam nomina
Dei ex certis locis eliciuntur. Horum generalis regula est quod,
ubicunque in Sacris Literis aliquid de divina essentia exprimitur, ex
eo loco divinum nomen rite colligi potest; ubicunque vero in Sacris
Literis divinum nomen expressum invenitur, ibi ministerium quod
illi nomini subiacet, perpende: ubicunque ergo de spiritus alicuius
boni vel mali ministerio vel opere Scriptura loquitur, ex eo loco eius-
dem spiritus nomen sive boni sive mali extrahi potest, hoc observato
immobili canone ut ex bonis bonorum, ex malis malorum spirituum
accipiamus nomina, nec albo nigrum nec diem nocti nec lucem
tenebris confundamus. Quod ex istis versiculis veluti exemplo
elucescit: "Sint tanquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini
propellens eos. Sint viae illorum tenebrae et lubricum et angelus
Domini persequens eos"
יהיו כמוץ לפני רוח ומאלאך יהוה רהה
יהי דרכם חשך וחלקלקות ומלאך יהיה רדפם

( Psalmo tricesimo quinto apud Hebraeos, apud nos tricesimo quar-
to); e quibus angelorum illorum nomina extrahuntur: מידאל Midael
et מיראל Mirael de ordine Militantium; sic ex versiculo: "Con-
stitues super eum impium et Satan stet a dextris eius"
(Psalmo cen-
tesimo nono apud Hebraeos, apud Latinos autem centesimo octavo)
הפקד עליו רשע ושטן יאמר אל ימינו extrahitur nomen cacodaemonis
Schihi שיעי, quod 'daemonem machinatorem' designat. Est certus
textus in Exodo, tribus versiculis contentus, quorum quilibet septu-
aginta duobus scribitur literis incipientes: primus Vaiisa ויסע,
secundus Vaiavo ויבא, tertius Vaiot ויט, qui unam in lineam exten-
si, videlicet primus et tertius a sinistra in dextram, medius vero


pagina successiva »
 
p. 472