BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 473

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


converso ordine a dextra incipiens terminetur in sinistram, tunc sin-
gulae tres literae sibi subalternatae constituunt unum nomen, quae
sunt septuaginta duo nomina quae Hebraei Schemhamphoras
vocant; quibus, si in fine addatur nomen divinum El אל vel Iah יה,
producunt septuaginta duo angelorum nomina trisyllaba, quorum
quilibet fert magnum nomen Dei sicut scriptum est: "Angelus meus
praecedet te; observes eum: est enim nomen meum in illo"
. Et hi
sunt qui praesident septuaginta duobus quinariis coelestibus
totidemque nationibus et linguis et humani corporis artubus cooper-
anturque septuaginta duobus synagogae senioribus totidemque
Christi discipulis: et nomina eorum secundum extractionem quam
faciunt cabalistae patent in hac sequenti tabella secundum unum
modum quem diximus. Sunt autem et alii plures modi ex eisdem
versiculis fabricandi Schemhamphoras, ut cum omnes tres recto
ordine sibi subalternatim a dextra in sinistram scribuntur, praeter
illos qui per tabulas Ziruph et tabulas commutationum extrahuntur,
de quibus in superioribus mentionem fecimus: et quoniam hae tabu-
lae omnibus tum divinis tum angelicis nominibus inserviunt, ideo
illas etiam huic capiti subiungemus.


pagina successiva »
 
p. 473