BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 105

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


vel istius, unde etiam exigua quantitate non exiguum habet in agen-
do effectum, quod non est elementali qualitati concessum. Nam hae
virtutes, quia multum formales sunt, ideo cum minima materia plu-
rimum possunt; elementalis autem virtus, quia materialis est, ut
multum agat, multam etiam desiderat materiam. Vocantur autem
proprietates occultae, quia causae earum latentes sunt, ita quod
humanus intellectus non potest eas usquequaque investigare; quare
philosophi maximam earum partem longa experientia plus quam
rationis indagine adepti sunt. Nam ut in stomacho cibus digeritur
per calorem quem cognoscimus, sed transformatur per virtutem
quandam occultam quam ignoramus — non quidem per calorem,
quia sic in foco potius apud ignem quam in stomacho transfor-
maretur — sic sunt rebus, ultra elementales qualitates quas co-
gnoscimus, innatae quaedam aliae virtutes et ita a natura concrea-
tae, quas admiramur ac saepe stupescimus, nobis ignotas vel raro
vel nusquam conspectas, ut de phoenice, ave unica se ipsam
renovante, legitur apud Ovidium:
Una est quae reparat sese, ipsa reseminat ales
Assyrii phoenica vocant...

Et alibi:
Convenit Aegyptus tanti ad miracula visus
Et raram volucrem turba salutat ovans.

<Admirationem grandem tum Graecis tum Romanis olim de se
Matreas peperit: is dicebat feram a se nutriri, quae ipsa semet
voraret; unde et hodie adhuc anxie multi scrutantur quaenam sit


pagina successiva »
 
p. 105