BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 484

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


fueris ingressus; quod si fueris ingressus in columna ascendente,
sumendo angulos communes supra stellas et signa in infima linea
signata, nomen constituitur spiritus mali. Et haec sunt nomina
spirituum ex quolibet ordine sive coelo ministrantium tam bonorum
quam malorum, quae secundum hunc modum in novem nomina
totidem ordinum multiplicare potes, quatenus ingrediendo cum uno
nomine aliud superioris ordinis spiritus ex eodem elicere potes tam
boni quam mali. Principium tamen huius calculationis dependet ex
nominibus Dei: omnis enim vox virtutem habet in magia, in quan-
tum a Dei voce dependet indeque formatur. Itaque scire debemus
omne angelicum nomen procedere debere ab aliquo nomine Dei
primario ideoque angeli dicuntur ferre nomen Dei iuxta illud quod
scriptum est: "Quia est nomen meum in illo". Itaque ut bonorum
angelorum nomina a malorum nominibus discernantur, solet illis
saepe aliquid divinae omnipotentiae nomen subnecti, ut El vel On
vel Iah vel Iod, et cum illo simul pronunciari: et, quoniam Iah nomen
est beneficentiae et Iod nomen deitatis, iccirco haec duo nomina non
nisi angelorum nominibus apponuntur; nomen vero El, quod vim
et virtutem importat, iccirco non modo bonis, sed quandoque etiam
malis spiritibus adiicitur: neque enim etiam mali spiritus absque Dei
virtute aut subsistere aut aliquid agere possunt. Caeterum sciendum
est quoniam sumendi sunt anguli communes eiusdem stellae atque
signi, nisi ingressum sit cum nomine mixto, quemadmodum sunt
nomina geniorum et ea de quibus in capitulo praecedenti dictum
est, quae ex coeli dispositionibus iuxta diversarum stellarum
harmoniam componuntur: cum his enim quoties ingredienda est
tabula, angulus communis sumendus est sub stella vel signo literae
ingredientis. Sunt praeterea qui istas tabulas adeo extendunt, ut
arbitrentur etiam si cum nomine stellae vel officii vel effectus ali-
cuius desiderati fiat ingressus, daemon eliciatur et bonus et malus
ad illud officium vel effectum deserviens; simili ratione cum nomine
proprio personae cuiusvis ingredientes, geniorum nomina sese
extrahere posse confidunt sub illa stella quae tali personae videbitur
praeesse, prout ex physiognomia vel ex animi passionibus et inclina-
tione sive ex professione et fortuna cognoverint illum esse vel mar-


pagina successiva »
 
p. 484