BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Timaeus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 489

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


hominum habitationibus ortum accepisse, sicut nomen Astaroth,
quod nomen cacodaemonis est eratque olim nomen civitatis Og
regis Basan, in qua habitarunt gigantes; similiter Astaroth, olim
civitas Amorrhaeorum, Raphaim vallis et Ieramiel, regio Allo-
phylorum. Idolorum quoque et cacodaemonum nomina sunt ut
Remma simulachrum idoli Damasceni, Chamos idolum Moab,
Melchim idolum Amonitarum, Bel idolum Babyloniorum,
Adramelech idolum Assyriorum, Dagon idolum Allophylorum. Et
narrat Philo fuisse Amorrhaeis septem simulacra aurea, quas
vocabant sanctas nymphas, quae invocatae ostenderunt Amorrhaeis
per singulas horas opera eorum et nomina eorum nomina mulie-
rum, quae fuerunt uxores septem virorum peccatorum qui eas
consecraverunt post diluvium, videlicet Chanaan, Phut, Selath,
Nembroth, Abirion, Elath, Desuat; erantque illis superpositi lapides
pretiosi sculpti et consecrati, quorum in uno virtus erat ut caecis
lumen restitueret, nec potuit ignis exurere lapides; et libri sacrati er-
ant cum lapidibus, qui similiter non poterant igne comburi nec inci-
di ferro nec aqua deleri, quousque auferret eos angelus Domini et
sepeliret in profundo maris. Iam vero etiam scimus quia Nimbroth,
Chodorlaomor, Balach, Amelech regum nomina sunt in cacodae-
monum ordinem ascita; similiter gigantes cum daemonibus com-
muni vocabulo Enakim ענקים dicuntur, quia non participarunt cum
imagine Dei, hoc est non acceperunt splendorem spiritualis intellec-
tus, sed ratio illorum multiplicavit species malas fraudum et pec-
catorum ideoque non numerantur de specie hominum (ut ait rabi
Moses Aegyptius) sed de specie bestiarum et daemonum, praeter-
quam quod habent figuram humanam: "Et tales — inquit — fuerunt
filii Adae, qui praecesserunt Seth post Abel"
, de quibus dixerunt
sapientes Hebraeorum Adam genuisse Tochot תוכות, hoc est


pagina successiva »
 
p. 489