BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Catullus, Gaius Valerius - Carmina » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 490

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

'diabolos'; postquam autem invenit gratiam in oculis Domini,
genuit Seth ad imaginem et similitudinem suam, hoc est qui ad
imaginem Dei adeptus est perfectionem humanam, quam qui non
habet non numeratur de specie hominum propter pravitates quae
sunt causa omnis mali et damni
. Est etiam (teste Porphyrio) mago-
rum sententia pravas animas in naturam daemonum converti ac
perniciosas, sicut et illi, fieri; cui attestatur etiam illud Christi ver-
bum de Iuda Iscariothe inquientis: "Nonne duodecim vos elegi et
unus vestrum diabolus est?"
; quos ideo daemones adventitios nun-
cupant, quia ex humanis animis inter daemones sint centuriati.
Unde et pessimorum hominum et daemonum eadem nomina sunt,
sive per haec eorum animas sive malos genios vocemus, qui malo-
rum hominum nomina quasi personas aliquas induerunt: iam vero
etiam et Behemoth et Leviathan beluas et daemones significant. His
itaque exemplis cum bonorum tum malorum daemonum nomina
curiosus inquisitor facile invenire et cognoscere potest.>

<De characteribus et sigillis spirituum. Cap. XXIX>

<De characteribus atque sigillis spirituum iam nobis dicendum est.
Sunt autem characteres nihil aliud quam ignorabiles quaedam lite-
rae et scripturae, sacra deorum et spirituum nomina a prophanorum
usu lectioneque custodientes, quas literas veteres hieroglyphicas sive
sacras vocabant, quia solis deorum sacris devotas; nefas siquidem
arbitrabantur sacra deorum mysteria his characteribus committere,
quibus prophana et turpia quaeque apud communem plebem con-
scriberentur. Unde Porphyrius ait veteres, deum et divinas virtutes
celare volentes, per sensibiles figuras et per ea quae visibilia sunt in-
visibilia significantes, quasi sacris literis magna mysteria tradidisse
et symbolicis quibusdam figuris explicasse — ut cum pila et rotunda
omnia mundo, Soli, Lunae, spei et fortunae dedicarunt, circulum


pagina successiva »
 
p. 490