BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Dionysius Periegetes - Orbis descriptio » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 106

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Matreae fera. Quis non miretur fossiles ex terra pisces de quibus
Aristoteles, Theophrastus et Polybius historicus prodiderunt? Et
quae de canentibus lapidibus tradidit Pausanias, omnia sunt occul-
tarum virtutum opera.> Sic avis struthio ferrum frigidum atque
durissimum coquit et digerit in corporis sui nutrimentum, cuius
stomachus traditur etiam ferro ignito non laedi; sic pisciculus ille
echeneis ita frenat ventorum impetus et domat aequoris rabiem ut,
quantumcunque etiam imperent et saeviant procellae, infinitis
etiam velis per ventum tensis, tamen usque adeo solo tactu compe-
scit et cogit stare navigia ut moveri nullo modo possint; sic salaman-
drae <et pyraustae> bestiolae vivunt in igne et, licet quandoque
ardere videantur, tamen non laeduntur. Simile est de quodam bitu-
mine, qua oblita dicuntur fuisse arma Amazonum, quod nec ferro
nec igne solvitur; cum quo etiam et portae Caspiae ex aere fabrica-
tae illitae fabulantur ab Alexandro Magno; simili etiam bitumine
legitur arcam Noe conglutinatam fuisse, ipsa a tot milibus annorum
super montibus Armeniae adhuc durante. Sunt horum mirabilium
alia multa vix credibilia, quae tamen experientia ipsa cognita sunt:
<cuiusmodi de satyris prodit antiquitas, quae animalia semihumana
ac semibruta figura constant, sermonis tamen et rationis capacia;
quorum unum quempiam beato Antonio eremitae quondam locu-
tum et gentilem errorem in se animalibus colendis damnasse com-
munemque Deum pro se precandum orasse, ipse refert sacer Hiero-
nymus eorumque viventem unum olim in publicum productum
affirmat et mox ad Constantinum principem destinatum.>


pagina successiva »
 
p. 106