BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 496

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


insignem contra hostes victoriam reportavit. Sic Iudas, qui ob eam
rem postea cognominatus est Machabaeus, cum Iudaeis pugnaturus
contra Antiochum Eupatorem, nobile illud signaculum מכבי ab
angelo accepit, in cuius virtute primum quatuordecim milia cum in-
genti numero elephantorum, deinde iterum triginta quinque milia
hostium straverunt; est enim hoc signaculum nominis quadriliteri
repraesentativum atque nominis septuaginta duarum literarum per
aequalitatem numeri memorabile symbolum et expositio illius est:
מי כמוך באלים יהוה, id est "Quis sicut tu in fortibus, Tetragramme".
Horum itaque memoratorum trium signaculorum figurae forman-
dae sunt tales:
Praeterea de istis signaculis et characteribus loquitur Porphyrius in
libro De responsis, inquiens deos ipsos quibus rebus gauderent et qui-
bus evocarentur significasse et quae sibi offerenda essent, figuras
quoque ipsas simulacrorum quales esse deberent, characteres quo-
que et figuras monstrasse haecque se de Proserpinae oraculo per-
cepisse; dicitque insuper Hecaten quomodo simulacra sibi consti-
tuenda essent praecepisse et quod circundanda absinthio, quod
pingendi domestici mures, quae pulcherrima illi essent ornamenta
et animo sua gratissima totque mures quot eius essent formae
sumendi, tum sanguis, myrrha, storax et alia quaedam incendenda:
quae si fierent, per somnium appareret responderetque haec ope-
ranti. Sed ipsius Hecates oraculum subiiciemus; ita enim ait:


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. 496