BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 498

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


sacris quibusdam obtestari,> ut apud Apuleium legimus "per coeles-
tia sydera, per inferna numina, per naturalia elementa, per noctur-
na silentia, per adepta conceptitia, per incrementa nilotica et arcana
memphytica et sistra phariaca"
; <et alibi apud Porphyrium: "Tu,
qui e limo emersisti, qui sedes in loco, qui navigio navigas, qui sin-
gulis horis formam commutas et in singulis Zodiaci signis com-
mutaris"
. His et huiusmodi symbolicis orationibus atque hymnis,
quia divinarum virtutum signa sunt, daemones nonnunquam hu-
manis usibus sese accomodabant, non quod necessitate quadam
compulsi, sed sponte et consuetudine quadam ac invocantium preci-
bus victi facilius accedunt; unde apud Porphyrium in libro Responso-
rum
ait Hecate:
Exorata tuis veni sermonibus istuc;
et in eodem alibi ait:
Victa hominum precibus, coelestia numina terram
Coguntur petere et casus aperire futuros.
>
Sed et divinitatis consortium cum mente humana efficit quod ipsi
boni spiritus nobis libenter adsistunt ac potentiam virtutemque
suam nobis communicant, quotidie nos illuminationibus, inspira-
tionibus, oraculis, vaticiniis, somniis, miraculis, prodigiis, divina-
tionibus, auguriis adiuvantes operantesque et agentes in nostras ani-
mas, tanquam sibi consortes imagines eas suis influxibus formando
sibique similimas efficiendo usque adeo, quod anima nostra saepe
tam ferme mirabilia operetur, quam coelestes soleant daemones.
Mali vero daemones a nobis convincuntur auxilio bonorum,
praesertim quando obtestator erga Deum sanctimonia pollet ver-
baque sacra sermonemque horribilem incantet — puta coniurando
potestate divina per veneranda supernaturalium virtutum nomina
et signacula, per miracula, per sacramenta, per sacra mysteria et


pagina successiva »
 
p. 498