BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 499

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


eiusmodi; quae quidem coniurationes sive exorcismata quatenus
nomine religionis et divinae virtutis fiunt, propter hoc timent ea
maligni daemones: unde etiam saepe prophani homines sacris eius-
modi coniurationibus malos daemones constringunt vel abiiciunt,
talia non ferentes. <Unde Cyprianus in libro Quod idola dii non sint
dicit quod daemones, adiurati per Deum verum, nobis statim
cedunt et fatentur et de obsessis corporibus exire coguntur et vel
statim exiliunt vel gradatim evanescunt, prout fides patientes adiu-
vat aut gratia adiurantis aspirat. Et Athanasius in libro De variis
quaestionibus
ait non existere verbum terribilius atque magis dis-
perdens potestatem daemonum quam initium sexagesimi septimi
psalmi "Exurgat Deus et dissipentur inimici eius": quam primum
enim verbo dicto, mox ululans evanescit et disparet diabolus. Et
Origenes contra Celsum ait nominis Iesu nuncupationem specta-
tum persaepe cum ex hominum animis tum corporibus innumeros
daemones eiecisse et in iis vim maximam exercuisse, e quibus
daemones fuissent excussi.> Saepe etiam solis minis et contumeliis
malos daemones, praesertim minores ut lamias, incubos et eius-
modi, vel astringimus vel repellimus, quemadmodum legimus apud
Lucanum de malefica illa inquiente:
... Iam vos ego nomine vero
Eliciam stygiosque canes in luce superna
Destituam; per busta sequar, per funera custos;
Expellam tumulis, abigam vos omnibus urnis
Teque deis, ad quos alio procedere vultu
Ficta soles, Hecate, pallenti tabida forma
Ostendam faciemque Erebi mutare vetabo.

Et apud Philostratum legimus cum Apollonius et socii eius lucente
clara Luna noctu iter facerent, lamiae phantasma illis occurrit,
modo in hanc, modo in aliam figuram sese convertere, quandoque


pagina successiva »
 
p. 499