BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 500

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


ab oculis repente evanescere; Apollonius autem, quidnam esset
quamprimum agnoscens, gravibus contumeliosisque verbis illud
increpans, socios ut idem facerent hortabatur: id enim contra eius-
modi invasiones optimum sciebat esse medicamentum; eius dictis
cum socii paruissent, stridens phantasma celeriter tanquam idolum
refugit. <Adeo enim formidolosum est hoc daemonum genus, ut
etiam ficto terrore ac falsis impossibilibusque minis moveantur et
contremiscant et compellantur; unde Chaeremon sacer scriba haec
illa dicit esse quibus maxime daemones cogantur. Est praeterea
(quemadmodum superius dictum est) quoddam daemonum genus
haud adeo noxium, sed et hominibus proximum, ita ut etiam pas-
sionibus afficiatur humanis atque horum plures hominum conversa-
tione gaudent libenterque habitant cum eisdem; aliqui mulieres de-
periunt, alii pueros, alii diversorum animalium domesticorum vel
sylvestrium consortio laetantur, alii sylvas et nemora incolunt, alii
circa fontes et prata habitant: sic Fauni et Lemures campos, Naiades
fontes, Potamides flumina, Nymphae stagna et aquas, Oreades
montes, Humedes prata, Dryades et Hamadryades sylvas, quas
etiam habitant Satyri et Sylvani, gaudentque arboribus et cespitibus
eaedem, sicut Naptae et Agaptae floribus, Dodonae glandibus,
Paleae et Feniliae pabulis et rure. Hos itaque quicunque invocare
voluerit, in locis ubi morantur id facile potest, alliciendo eos redo-
lentibus fumigiis, sonis dulcioribus, in fidibus et musicis instrumen-
tis, quae ex certorum animalium intestinis lignisque appropriatis
fabrefactae sint, adhibitis etiam cantionibus, carminibus, incan-
tamentis ad hoc congruentibus. Et quod in his maximum est ipsum
est simplicitas ingenii, innocentia animi, firma credulitas et con-
stans silentium: quocirca pueris, mulieribus ac ex humiliori plebe-
cula obscuris homunculis ut plurimum occurrunt; constantes autem
animos et audaces, a timore alienos, fugiunt atque contremiscunt,
bonis et mundis inoffensi, sed malis et impuris hominibus noxii.
Huius generis sunt etiam Lemures et Lares et Larvae et reliquae
mortuorum umbrae et terriculamenta; hinc Plotinus ait animas


pagina successiva »
 
p. 500