BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Capella, Martianus Mineus Felix - De nuptiis Philologiae et Mercurii » Plinius Secundus, Gaius - Naturalis historia » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 501

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

hominum nonnunquam daemones esse et ex hominibus fieri Lares,
si bene meriti sunt, quos Graeci Eudaemonas, hoc est beatos dae-
mones, vocant; Lemures autem et Larvas fieri, si male meruerint,
illosque esse noxios daemones ex hominibus factos, quos Graeci
iccirco Cacodaemones dicunt; Manes autem vocari, quando incer-
tum est bene an male meriti sint. Apparitionum illarum plura ex-
empla sunt, quale illud cuius meminit Plinius Iunior de domo
Athenodori Tharsensis philosophi, in qua importuno strepitu hor-
ridi senis simulacrum aspiciebatur; et Philostratus simile narrat
de Lamia Menippi Lycii philosophi in pulchram mulierem apud
Corinthum conversa, quam Tyaneus Apollonius deprehendit
Lemurem esse; idem quoque apud Ephesios similem deprehendit
sub specie mendici senis pestilitatis esse causam: qui, iussu suo
lapidibus obrutus, visus est canis quasi molossus moxque pestis ces-
savit
. Illud sciendum quicunque in malis daemonibus intellectu-
aliter operabitur, per imperium bonorum ligabit illos; qui vero
mundialiter solummodo operabitur, iudicium sibi operabitur ad
Gehennam.>

<De vinculis spirituum eorumque adiurationibus et exterminiis. Cap. XXXIII>

<Vincula autem, quibus alligantur spiritus obtestanturque vel ex-
terminantur, triplicia sunt. Quaedam eorum enim sumuntur ex
mundo elementali, ut puta quando adiuramus spiritum aliquem per
res inferiores et naturales illi cognatas aut adversas, quatenus illum
invocare vel exterminare volumus, ut per flores, per herbas, per
animantia, per nives, per glacies, per Tartara, per ignem et huius-
modi, prout haec etiam divinis laudibus et benedictionibus et con-
secrationibus saepe inseruntur, ut patet in cantico trium puerorum
et in Psalmo illo "Laudate Dominum de coelis" et in consecratione
et benedictione cerei paschalis. Hoc siquidem vinculum operatur in
spiritus virtute apprehensiva sub ratione amoris vel odii, in quan-
tum spiritus ipsi alicui rei naturali sive etiam praeter naturam
praesunt, favent aliamque abhorrent, quemadmodum huiusmodi
res etiam inter se sibi mutuo amori vel odio sunt; hinc illud Procli:
"Sicut leo timet gallum praecipue album, sic spiritus apparens in
forma leonis, obiecto gallo, subito disparuit"
. Secundum vinculum
sumitur ex mundo coelesti, quando videlicet adiuramus per coelum,


pagina successiva »
 
p. 501