BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 502

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


per stellas, per horum motus, radios, lumen, gratiam, claritatem,
nobilitatem, fortitudinem, influxum, mirabilia et huiusmodi; et hoc
vinculum operatur in spiritus per modum cuiusdam admonitionis et
exempli; habet etiam nonnihil imperii, maxime in spiritus ministros
et qui ex infimis ordinibus sunt. Tertium vinculum ipsum est ex
mundo intellectuali atque divino, quod religione perficitur, ut puta
cum adiuramus per sacramenta, per miracula, per divina nomina,
per sacra signacula et caetera religionis mysteria; quare hoc vincu-
lum omnium supremum est et fortissimum, agens in spiritus im-
perio et potestate. Illud autem observandum est quod, sicut post
universalem providentiam est particularis providentia et post
universalem animam particulares animae, ita primo invocamus per
vincula superiora et per nomina atque virtutes quae regunt res,
deinde per inferiora atque res ipsas. Sciendum etiam quoniam per
haec vincula non solum spiritus, sed et omnes ligantur creaturae, ut
tempestates, incendia, diluvia, pestes, morbi, vis armorum et ani-
malia quaeque, adsumendo illa sive per modum adiurationis sive
per modum deprecationis seu benedictionis: ut in adiuratione ser-
pentum, praeter naturalia et coelestia, commemorando ex mysteriis
et religione maledictionem serpentis in Paradiso terrestri, erectio-
nem serpentis in deserto, adsumendo praeterea versiculum illum
nonagesimi noni Psalmi "Super aspidem et basiliscum ambulabis et
conculcabis leonem et draconem"
. Superstitio etiam in his pluri-
mum pollet per translationem alicuius ritus sacramentalis ad id
quod ligare aut impedire intendimus, ut puta excommunicationis,
sepulturae vel exequiarum ad exterminandos morbos vel serpentes,
mures vel vermiculos, quod in pluribus locis sic factum legimus et
adhuc fieri consuevit.>

<De ordine animastico atque heroibus. Cap. XXXIV>

<Post beatorum spirituum choros proximus est ordo animasticus,
quem Hebraeorum theologi Issim vocant, hoc est 'viros fortes et
robustos', gentium magi heroas nuncupant et semideos sive deos


pagina successiva »
 
p. 502