BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Timaeus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 503

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


semones. Quos Fulgentius, non contemnendus autor, ideo dictos
putat aut quia ob meriti paupertatem coelo digni non censeantur, nec
terreni tamen putentur propter gratiae venerationem, cuiusmodi
olim Priapus, Hippo, Vertumnus; aut quia, divinis virtutibus et in
humanum genus beneficiis in hac vita praecellentes, post exutum
hunc mortalem hominem in deorum beatorum choros translati
sunt, eisdem quibus olim in hac vita virtutibus et beneficiis mortali-
bus perpetuo providentes; aut quia arcano superum semine procrea-
ti sunt, quos ex deorum sive daemonum cum hominibus commix-
tione genitos putant ideoque mediam quandam naturam sortitos, ut
qui nec angeli nec homines sint; quam opinionem sequitur etiam
Lactantius. Et sunt adhuc hodie qui commercium et coniugalem
commixtionem habeant cum daemonibus; et iam creditum est ab
omnibus Merlinum, Britannum vatem, fuisse filium daemonis et
virgine natum; sed et Platonem, sapientiae principem, opinati sunt
de virginis partu, Apollinis phantasmate oppressae, natum. Et
traditum est historiis quasdam Gotthorum (quas Alrumnas vocant)
et specie et ingenio spectabiles foeminas, olim Filimiri sive (ut alii
aiunt) Idanthresi Gotthorum regis castra egressas, in asiaticae
Scythiae solitudines trans Meotides paludes migrasse ibique, a
Faunis et Satyris compressas, primos Hunos progenuisse.
Quinetiam, autore Psello, daemones nonnunquam semen iaciunt,
ex quo animalcula quaedam oboriuntur. Horum itaque heroum non
minor in his inferioribus disponendis regendisque, quam deorum
daemonumque, potentia est; habent sua sibi distributa et officia et
praesidia, quocirca illis non secus atque diis ipsis templa et
simulacra et arae et sacrificia et vota caeteraque religionis mysteria
nuncupata sunt eorumque invocata nomina divinas magicasque vir-
tutes ad miracula quaedam peragenda habere; quod de Apollonii
Tyanei nomine invocato multos expertos esse narrat Eusebius; et
plura eiusmodi de Hercule, Atlante, Aesculapio caeterisque gen-
tium heroibus apud veteres legimus cum poėtas, tum historicos et
philosophos: sed haec ethnicorum deliramenta sunt. De nostris vero
sanctis heroibus credimus illos pollere potestate divina; dominatur
vero omnibus illis (quod etiam Hebraeorum attestantur theologi)


pagina successiva »
 
p. 503