BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 505

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



<De diis mortalibus alque terrenis. Cap. XXXV>

<Post istos proximi sunt dii mortales, quos similiter heroas et deos
terrenos, sive deorum supernorum complices vocamus, videlicet
reges et principes et pontifices, quibus mundus iste regitur eorum-
que legibus disponitur: quos iccirco tanquam deos suspicimus, coli-
mus et veneramur, quia ipse Deus suum nomen communicari illis
passus est et propria appellatione id illis confirmavit, vocans illos
deos, quemadmodum ad Mosen dixit inquiens: "Ego te dedi deum
Pharaoni"
; et alibi de illis praecepit dicens: "Diis non detrahes" et
iterum: "Si furtum latuerit, applicabitur dominus domus ad deos";
et Psalmista ait: "Principes populorum congregati sunt cum deo
Abraham, quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt"
; et
alibi: "Deus stetit in concilio deorum, in medio autem deos diiu-
dicat"
et paulo post: "Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes". Iam
vero etiam de illis colendis et venerandis praecepit, decimas et
primitias illis decernens et gladii ius tribuens atque illis maledici
vetans obedientiamque illis praestandam, etiam licet discolis,
praecipiens. Hinc antiquitas omnis principes suos deos appellabat et
velut numina colebat, sicut testatur Ianus apud Ovidium in primo
Fastorum, inquiens:
Tunc ego regnabam, potens cum terra deorum
Esset et humanis numina mixta locis.

Et divinus Plato libro tertio De Republica instituit principes tam vivos
quam mortuos divinis honoribus celebrandos esse, quae institutio
apud omnes gentes et a primo aevo semper recepta fuit, scilicet prin-
cipes divinis honoribus deificare et aeterna memoria consecrare.
Hinc urbibus et provinciis et montibus et fluminibus et aequoribus
et insulis et mari illorum nunquam desitura nomina imponebant;
tum pyramides, colossos, arcus triumphales, trophaea, statuas,
delubra, ludos, festa illis magna pompa dedicarunt; qui et coelos et
stellas et dies et menses illorum nominibus vocarunt: hinc ianuarius
a Iano, iulius a Iulio, augustus ab Augusto, sic dies Mercurii a
Mercurio Trismegisto, dies Iovis a Iove. Quem morem non solum
ab Aegyptiis, Graecis et Romanis observatum legimus, sed etiam ab


pagina successiva »
 
p. 505