BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 506

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


extremis barbaris Gotthis, Danis et Teutonibus: hinc (teste Saxone
Grammatico) quem illi Mercurii diem vocant, isti Othini diem
appellant, quem illi a Iove, isti Thor dicunt, ab Othino et Thor
Gotthorum et Danorum olim regibus; nec alia ratione Gotthi nun-
cupati sunt quam quod summum deum eorum lingua nuncupant
Gotthum; hinc et Teutones dicti, quia quem colebant deum
Martem nuncupabant Teutanem, quo nomine Galli etiam Mercu-
rium vocabant. Sunt itaque reges et pontifices, modo iusti sint, deo-
rum complices similique potestate pollentes; hinc solo tactu aut
verbo morbos curant; temporibus et coelis nonnunquam imperant,
sicut de Augusto cecinit Vergilius:
Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane:
Divisum imperium cum Iove Caesar habet.

Et de Iosue testatur Scriptura, qui pugnans in Gabaon praecepit Soli
et Lunae, inquiens: "Sol contra Gabaon ne movearis et Luna contra
vallem Aialon; steteruntque ad praeceptum eius Sol et Luna, nec
occubuit Sol spatio unius diei, donec ulcisceretur se de inimicis suis
et obedivit Dominus voci hominis"
. Divisit etiam Moses mare
Rubrum et Iosue Iordanem et traduxerunt populum siccis pedibus;
simile fecit Alexander Macedo traducens exercitum. Nonnunquam
etiam prophetico spiritu pollent, sicut de Caipha legimus in Scrip-
tura Sacra quod prophetavit, eo quod esset pontifex anni illius. Cum
igitur ita sit quod reges et pontifices terrae Dominus voluit dici deos
per communicationem nominis et potestatis, certe et nos decet de il-
lis bene mereri et illorum iudicia nostris anteferre planeque obedire,
supplicare et adorare et omni venerationis genere colere atque
ipsum summum Deum in illis revereri. >

De homine quomodo creatus ad imaginem Dei. Cap. XXXVI

<Exuperantissimus Deus, ut Trismegistus ait, duas sibi similes
finxit imagines, mundum videlicet atque hominem, in quorum


pagina successiva »
 
p. 506