BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 507

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


altero luderet miris quibusdam operationibus, in altero vero deliciis
frueretur. Qui, cum ipse sit unus, mundum creavit unum; cum ipse
sit infinitus, mundum creavit rotundum; cum ipse sit aeternus,
mundum creavit incorruptibilem et aeviternum; cum ipse sit im-
mensus, mundum creavit omnium maximum; cum ipse sit summa
vita, mundum etiam vitalibus seminibus exornavit, ex se cuncta gig-
nentem; et cum ipse sit omnipotens, sola voluntate sua, non ulla
naturae necessitate mundum non ex praeiacente materia, sed ex ni-
hilo creavit; et cum sit summa bonitas, verbum suum, quod est pri-
ma omnium rerum idea, optima sua voluntate essentialique amore
complexus, mundum hunc extrinsecum ad exemplar mundi in-
trinseci, videlicet idealis, fabricavit, nihil tamen extramittendo de
essentia ideae, sed ex nihilo creavit, quod ab aeterno habuit per
ideam.> Creavit Deus etiam hominem ad imaginem suam: nam,
sicuti imago Dei mundus est, sic imago mundi homo est; <hinc
putant quidam dictum esse quod homo non simpliciter imago Dei
creatus est, sed ad imaginem, quasi imaginis imago:> iccirco
microcosmus dictus est, hoc est minor mundus. Mundus animal est
rationale, immortale; homo similiter animal est rationale sed mor-
tale, hoc est dissolubile; nam, ut inquit Hermes, cum mundus ipse
immortalis sit, impossibile est partem eius aliquam interire: mori
igitur nomen vanum est et, quemadmodum vacuum, nusquam est;
mori igitur dicimus hominem, quando anima et corpus separantur,
non quod aliquid eorum intereat sive convertatur in nihilum.
<Veruntamen vera Dei imago Verbum suum est, sapientia, vita,
lux et veritas, per seipsum existens, cuius imaginis animus humanus
imago est, propter quam ad imaginem Dei facti esse dicimur, non
ad imaginem mundi aut creaturarum: nam, sicut Deus nec tangi
potest nec auribus percipi nec oculis intueri, ita animus hominis nec
videri nec audiri nec tangi potest et, sicut Deus ipse infinitus est et


pagina successiva »
 
p. 507