BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 508

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


a nullo potest compelli, sic et humanus animus liber est et nec cogi
nec mensurari potest; tum, ut Deus totum hunc mundum et quic-
quid in eo est sola mente gerit, sic illum humanus animus etiam
cogitatione complectitur atque, quod soli illi cum Deo peculiare est,
ut Deus mundum totum solo nutu movet atque gubernat, sic ani-
mus humanus nutu solo corpus suum agit atque regit. Animum
igitur hominis sic verbo Dei sigillatum necesse fuit etiam corporeum
hominem ad consummatissimum mundi exemplar induere. Homo
itaque alter mundus vocatus est et altera Dei imago, quia in seipso
habet totum quod in maiori mundo continetur, ut nihil relictum sit
quod ipsum non etiam vere et realiter in ipso homine reperiatur: et
haec omnia apud eum eisdem quibus in maiori mundo officiis fun-
gantur. Sunt in ipso elementa per verissimas naturae suae proprie-
tates; est in ipso aethereum corpusculum, animae vehiculum, coelo
proportione correspondens; sunt in ipso plantarum vita vegetativa,
animalium sensus, coelestis spiritus, angelica ratio mensque divina:
et omnium horum simul in unum confluentium vera coniunctio et
divina possessio. Hinc in Sacris Literis vocatur homo omnis
creatura nec solum homo alter mundus effectus ipsius partes omnes
in se complectitur, sed etiam ipsum Deum concipit et continet. Hinc
Xystus Pythagoricus aithominis animum esse templum Dei , quod
etiam multo lucidius expressit Paulus inquiens: "Templum Dei
estis vos"
idemque pluribus locis Sacra Scriptura testatur. Est igi-
tur homo expressissimum Dei simulacrum, quando homo omnia
in se continet quae in Deo sunt: sed Deus per eminentiam quan-
dam omnia continet virtute sua et simpliciter sicut omnium causa
et principium; homini autem dedit virtutem ut similiter contineret
omnia, sed actu et compositione quadam, velut omnium nexus,
vinculum atque nodus. Homo itaque solus hoc honore gaudet,
quod cum omnibus symbolum habet et cum omnibus operationem,
cum omnibus conversationem: symbolizat cum materia in proprio
subiecto, cum elementis in quadrifario corpore, cum plantis in


pagina successiva »
 
p. 508