BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 108

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


fortuitis nec casualibus, sed efficacibus, sed potentibus et indeficien-
tibus, nihil frustra, nihil incassum agentibus, moventur virtutes in
natura rerum existentes. Quae quidem virtutes sunt idearum opera-
tiones, quae non errant nisi per accidens, ex impuritate videlicet et
inaequalitate materiae; hoc enim modo inveniuntur res etiam eius-
dem speciei magis ac minus potentes secundum puritatem vel con-
fusionem materiae: omnes enim influxus coelestes impediri possunt
per confusionem et inabilitatem materiae. Unde Platonicis ipsis in
proverbio fuit secundum merita materiae infundi virtutes coelestes;
de quo et Vergilius meminit ubi canit:
Igneus est ollis vigor et coelestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant.

Quare hae res in quibus minus immergitur idea materiae, hoc est
quae separatorum maiorem accipiunt similitudinem, virtutes
habent potentiores in operatione, similes operationi ideae separatae.
Scimus itaque situm ac figuram coelestium causam esse omnis nobi-
lis virtutis, quae est in speciebus inferioribus.

Quomodo diversis individuis, etiam eiusdem speciei, diversae virtutes influun-
tur. Cap. XII


Individuorum singulares etiam dotes plurimis insunt tam mirabiles
quam in speciebus, etiam a figura coelestium situque stellarum.
Omne enim individuum, quando incipit esse sub determinato horo-
scopo et constellatione coelesti, contrahit cum esse mirabilem quan-
dam virtutem operandi et patiendi, rem mirabilem, etiam praeter
eam quam habet a sua specie, cum per influxum coelestium, tum


pagina successiva »
 
p. 108