BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 511

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


spiritum et quid corporeum sive habere et sapere aliquid corporeita-
tis, dum est in corpore et illo utitur tanquam instrumento, si modo
intellexeritis quid sit apud Platonicos aethereum illud animae cor-
pusculum, ipsius vehiculum. Plotinus itaque et Platonici omnes post
Trismegistum similiter tria ponunt in homine, quae vocant supre-
mum, infimum et medium: supremum est illud divinum, quam
mentem sive portionem superiorem sive intellectum illustratum vo-
cant; Moses in Genesi vocat ipsum spiraculum vitarum, a Deo
videlicet vel a spiritu eius in nos spiratum. Infimum est sensitiva
anima, quam etiam idolum dicunt; Paulus apostolus animalem
hominem nuncupat. Medium est spiritus rationalis utraque connec-
tens extrema atque ligans, videlicet animam animalem cum mente
et utriusque sapiens naturam extremorum: differt tamen ab illo
supremo, qui intellectus illuminatus, mens, lux et portio suprema
dicitur; differt etiam ab anima animali, a qua nos illum separare de-
bere per virtutem verbi Dei docet Apostolus, dicens: "Vivus est ser-
mo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti pertingens
usque ad divisionem animae et spiritus"
. Sicut enim portio illa
suprema nunquam peccat, nunquam malo consentit semperque er-
rori resistit et ad optima hortatur, sic inferior illa portio et animalis
anima in malo et peccato et concupiscentia semper demergitur et
trahit ad pessima, de qua ait Paulus: "Video aliam legem in mem-
bris meis et captivantem me in lege peccati"
. Mens igitur suprema
portio nunquam damnatur, sed puniendis sociis illaesa abit ad
suam originem; spiritus vero, quae rationalis anima a Plotino
dicitur, cum sit natura sua liber et utrique ad libitum adhaerere
potest, si superiori portioni constanter adhaereat illi tandem unitur
et beatificatur, donec adsumatur in Deum; si adhaereat animae
inferiori, depravatur et demeretur, donec efficiatur malus daemon.
Sed haec de mente et spiritu hactenus; de sermone sive de
verbo nunc videamus. Hunc Mercurius eiusdem ad immortalita-
tem pretii existimat. Est enim sermo sive verbum 'sine quo nihil fac-
tum est' nec fieri potest, quin est expressio exprimentis et expressi


pagina successiva »
 
p. 511