BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Marescalco » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 512

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


et loquentis locutio et id quod loquitur sermo et verbum est et con-
cipientis conceptio et id quod concipit verbum est et scribentis scrip-
tio et id quod scribit verbum est et formantis formatio et quod for-
mat verbum est et creantis creatio et quod creat verbum est et
facientis factio et quod factum est verbum est et scientis scientia et
scitum verbum est et omne quod dici potest non est nisi verbum et
dicitur aequalitas: aeque enim se ad omnia habet, cum non sit
unum plusquam aliud, omnibus aequaliter largiens ut sint id quod
sunt nec plus nec minus, ipsumque sensibile se et omnia sensibilia
facit, sicut lux se et omnia visibilia facit: ideoque verbum dicitur a
Mercurio lucens mentis filius. Conceptio autem, qua mens seipsam
concipit, est verbum intrinsecum a mente generatum, scilicet suiip-
sius cognitio; verbum autem extrinsecum et vocale est illius verbi
partus et ostensio et spiritus cum sono et voce aliquid significante ex
ore procedens: verum omnis vox nostra, verbum atque sermo, nisi
Dei voce formetur, aėri miscetur atque evanescit; spiritus autem et
verbum Dei manent sensu et vita comitante. Omnis itaque sermo
noster, omnia verba, omnis spiritus et vox nostra nullam virtutem
habent in magia, nisi quatenus divina voce formentur. Et Aristoteles
ipse in Meteoris et in fine Ethicorum fatetur nullam esse virtutem sive
naturalem sive moralem, nisi per Deum, et in Secretis Dogmatibus
adserit intellectum nostrum bonum et sanum posse plurimum in
naturae secreta, dummodo adsit divinae virtutis influentia, alias
nequaquam. Sic et verba nostra plurima producere possunt mira-
cula, modo formentur verbo Dei; in quibus etiam univoca nostra
generatio perficitur sicut inquit Esaias: "A facie tua, Domine, con-
cepimus, sicut mulieres recte concipiunt a facie maritorum, et
peperimus spiritum"
. Huc quodammodo pertinet quod apud
Indorum Gymnosophistas, quasi per manus huius opinionis auto-
ritas traditur Buddam, principem dogmatis eorum, e latere suo


pagina successiva »
 
p. 512