BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Ilias » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 109

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


per obedientiam materiae generabilium ad animam mundi: quae
quidem talis est qualis est obedientia nostri corporis ad nostras ani-
mas. Nos enim sentimus in nobis id, quod ad quamcunque formam
concipimus movetur corpus nostrum delectabiliter, vel horrende,
vel fugiendo; sic frequenter animae coelestes, quando diversa con-
cipiunt, tunc materia movetur per obedientiam ad illud. Sic in
natura multa apparent prodigia ex imaginatione superiorum motu-
um; sic etiam virtutes diversas non modo res naturales, sed etiam
quandoque res artificiales concipiunt et hoc maxime si anima ope-
rantis in idem nititur. Unde inquit Avicenna: "Quaecunque hic
fiunt oportet praeexistere in motibus et conceptionibus stellarum et
orbium"
. <Sic fiunt in rebus varii effectus, inclinationes et mores
non tantummodo a materia varie disposita, ut plerique opinantur,
sed ab influxu vario et forma diversa — non quidem diversitate
specifica, sed particularia et propria. Et horum gradus varie dis-
tribuuntur ab ipsa omnium prima causa Deo, "qui idem manens
distribuit singulis ut vult''
; cui tamen cooperantur secundae causae,
angelicae et coelestes, corpoream materiam et alia illis commissa
disponentes. Infunduntur itaque virtutes omnes a Deo per mundi
animam, particulari tamen virtute imaginum et intelligentiarum
praesidentium et concursu radiorum et aspectuum stellarum
peculiari quodam et harmonico concentu.>

Unde proveniant virtutes rerum occultae. Cap. XIII

Omnibus notum est virtutem quandam magneti inesse, qua ferrum
attrahit, et quod adamas sua praesentia virtutem magnetis tollit; sic
electrum et balagius confricati et calefacti paleam deducunt; lapis
asbestus accensus nunquam aut vix extinguitur; carbunculus in
tenebris lucet; aetites foetus mulierum et plantarum superpositus


pagina successiva »
 
p. 109