BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Dionysius Periegetes - Orbis descriptio » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 517

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


opinantur quique in coelis pedem figentes a coelesti favore ea capere
nituntur, quae a Deo uno suscipi debent. Habent siquidem haec
inferiora, dico animalia, herbae, lapides, metalla, suam vim sub-
ministratam a coelo, coelum vero ab intelligentiis, hae autem ab
opifice, in quo omnia virtute maxima praeexistunt, sicut et in ho-
mine ipso minore mundo non est membrum, quod non respondeat
alicui elemento, alicui planetae, alicui intelligentiae et alicui men-
surae ac numerationi in Archetypo, sicuti superius ostendimus. >

<Quomodo superni influxus, cum sint natura boni, in istis inferioribus
depravantur et malorum causae efficiantur. Cap. XXXIX>


<Quoniam omnis virtus et potestas desuper est a Deo, ab intelligentiis
et astris, qui nec errare nec malum agere possunt, necesse est mala
omnia et quicquid in istis inferioribus discors et dissonum reperitur,
non ex influentiae malitia, sed ex mala dispositione recipientis
provenire, sicut recte cecinit Chrysippus:
Quam falso accusant superos stulteque queruntur
Mortales, etenim nostrorum causa malorum
Ipsi nos sumus et sua quemque vecordia laedit.

Hinc Iupiter Aegisthi casus ab Oreste interfecti reminiscens apud
Homerum in deorum concilio ait:
O facinus, mortale genus nos numina primum
Incusat causamque putat fontemque malorum
Quae veniunt sua, sed pereunt ob facta nefanda
Cum praeter fatum sibi sponte incommoda quaerant.

Quando igitur subiecti perversitas perverse suscipit influxus vel eius
debilitas tolerare non potest efficaciam superiorum, tunc ab influxu
coelestium, sic in materiam discordiis plenam recepto, resultat quid
dissonum et deforme malumque, coelestibus tamen viribus semper
bonis permanentibus. Quae dum in se existunt et a datore luminum
per sanctas intelligentias et coelos influuntur quousque ad Lunam


pagina successiva »
 
p. 517