BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 519

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


titudinem. Luna rerum omnium instabilem progressum et quae-
cunque sunt humanae naturae contraria. Atque hoc modo homo
ipse propter suam cum coelestibus dissimilitudinem nocumentum
suscipit unde beneficium reportare deberet; propter eandem cum
coelestibus dissonantiam, ut inquit Proclus, etiam subiiciuntur tunc
homines malis daemonibus, qui veluti Dei lictores in torquendis illis
sese expediunt: tunc veniunt illis "immissiones per angelos malos"
quousque debitis expurgationibus rursus expientur revertaturque
homo ad coelestem naturam. Optimus igitur magus multa mala
prohibere potest a stellarum dispositione profectura, cum eorum
naturam praesentit, praeveniendo, praecavendo et praemuniendo
ne occurrant et ne male dispositum subiectum, sicut diximus, nocu-
mentum suscipiat, unde beneficium reportare deberet. >

<Quod unicuique homini impressus est character divinus cuius vigore potest
pertingere ad operandum mirabilia. Cap. XL>


<Non mediocri experientia comprobatum est insitam homini a
natura quandam dominandi et ligandi vim. Nam, quod testatur
Plinius, elephas homini obvio in solitudine erranti clemens pla-
cidusque demonstrare viam traditur; idem vestigia hominis prius-
quam hominem animadvertens, ab insidiarum metu contremiscere,
subsistere, circunspectare et expavescere dicitur. Eodem modo
tygris, feris cunctis truculentior, viso homine catulos protinus trans-
ferre dicitur. Et plura his similia legimus apud varios autores qui de
animalibus magnis voluminibus scripserunt; verum unde cognos-
cant animalia haec hominem timendum quem nunquam viderunt et
si saepe viderint et cognoverint unde timeant, tantis illo magnitu-
dine, viribus et velocitate praestantiores, quaeve sit haec hominis
natura feris hunc timorem incutiens, omnes quidem illi animalium


pagina successiva »
 
p. 519