BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

historiographi inquirunt et innuunt, sed aliis reliquerunt docendum
atque probandum. De hoc igitur Apollonius Tyaneus, ut legitur
apud Philostratum, viso puero ducente ingentem elephantem,
roganti Damo unde haec tam vasti animalis erga parvulum obedien-
tia esset, respondit id esse ex terrore quodam activo, homini ab
Opifice immisso, quem praesentientes inferiores creaturae et anima-
lia omnia ipsum hominem timent et reverentur; qui est velut charac-
ter terrificus et signaculum Dei homini impressum, quo quaecun-
que illi subiciiuntur superioremque agnoscunt sive servus sive
animal sit; alioquin enim nec puer regeret armenta et elephantes,
neque rex perterreret populum, nec iudex reos. Hic itaque character
hominibus a divina idea impressus est quam Hebraeorum cabalistae
Pahad פחד vocant et sinistram et gladium Dei. Neque vero tantum-
modo habet homo signum quo timeatur, sed etiam quo diligatur,
cuius idea in divinis numerationibus vocatur Haesed חסד quod
clementiam significat et dextram et sceptrum Dei. Ab his divinis
numerationibus per intelligentias et stellas nobis imprimuntur signa
et characteres unicuique secundum capacitatem et puritatem suam;
quae signa primus protoplastes in omni integritate et plenitudine
proculdubio possidebat, quando placida mansuetudine attracta et
terrore subiecta venerunt ad eum cuncta animantia veluti ad domi-
num, ut eis nomina imponeret. Verum post praevaricationis pecca-
tum a dignitate illa decidit cum omnibus posteris suis; neque tamen
omnino character ille in nobis extinctus est, sed quanto magis quis
gravatur peccato, tanto magis a divinis istis characteribus longius
abest minusque recipit et unde benignitatem et reverentiam recipere
deberet, ipse in aliorum cadit servitutem atque timorem cum
animalium, tum hominum et daemonum. Quod sentiens Cain time-
bat, inquiens ad Deum: "Omnis qui inveniet me, occidet me" ; bes-
tias quippe et daemones timebat, non tam homines qui paucissimi
erant. Antiquitus autem multi homines qui in innocentia vivebant,
optimam vitam agentes, adhuc illa fruebantur obedientia et
potestate, sicut Samson, David et Daniel in leones, Helisaeus in
ursas, Paulus in viperam; et multi anachoretae habitabant in deser-
tis, in cavernis et speluncis ferarum, non timentes nec nocumentum
ullum accipientes. Sicut enim per peccatum obtenebratur divinus
ille character, sic expurgato et expiato peccato, rursus ille magis
magisque illucescit.
>


pagina successiva »
 
p. 520