BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Marescalco » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 521

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



Quid de homine post mortem opiniones variae. Cap. XLI

<Omnibus hominibus communiter semel mori statutum est. Mors
omnibus fatalis est; sed alia naturalis, alia violenta, alia voluntarie
suscepta, alia ob delictum humanis legibus irrogata aut propter cri-
men infligente illam Deo, ut non naturae debitum, sed pro delictis
poenam reddidisse videantur: quam, ut dicunt Hebraeorum magis-
tri, Deus nulli remittit. Unde tradidit conventus Ezechiae quod post
dirutam sanctuarii domum, licet nullus iudiciariae executionis
superfuisset ordo, tamen quadrifaria suppliciorum genera, quibus
condemnari solebant, neminem mortis reum sine retalatione eva-
sisse: nam qui lapidibus mortem promeruerat, is dispensante Deo
aut tecto precipitabatur, aut a feris conculcabatur, aut ruina aut
casu obruebatur; qui vero meruisset ignem, hic aut incendio ab-
sumebatur, aut venenato morsu, aut serpentis ictu, aut toxico vitam
finivit; qui autem gladio interiturus fuisset, aut imperii violentia,
aut populi tumultu, aut factione, aut praedonum insidiis trucida-
batur; qui laqueo suspendendus erat aut aquarum vortice suffoca-
batur, aut alia quavis strangulatoria lue extinguebatur. Et hac doc-
trinae ratione etiam magnus ille Origenes enarrandum censuit illud
Christi evangelium: "Qui gladio ferit, gladio perit". Quin et ethnici
philosophi eiusmodi retaliationis ordinem adrastiam esse pronunci-
ant, videlicet divinarum legum inevitabilem potestatem, qua futuris
circuitibus rependatur unicuique pro ratione et meritis vitae prioris,
ut qui iniuste dominabatur in vita priore, vita alia in servilem
relabatur statum; qui manus sanguine polluerit, talionem subire
cogatur; qui bestialem vixerit vitam, in brutale corpus revolutus
praecipitetur. De istis scribit Plotinus in libro De proprio cuiusque dae-
mone
, inquiens: "Quicunque proprietatem servaverunt humanam
homines iterum nascuntur. Quicunque vero solo usi fuerint sensu,
bruta animalia redeunt, ita tamen ut qui sensu praecipue una cum


pagina successiva »
 
p. 521