BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 522

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

ira animalia fera exoriantur, quicunque autem sensu per con-
cupiscentiam voluptatemque utantur salacia et ingluviosa animalia
revertantur. Verum si non tam sensu una cum his, quam sensus de-
generatione vixerint, una cum ipsis plantae repululant: solum nam-
que vel maxime in his vitale viguit omnisque illis cura fuit, ut in
plantas commutarentur. Verum qui musicis modulis nimium
deliniti vixerunt in caeteris non depravati, animalia musica renas-
cuntur. Et qui sine ratione regnarunt, aquilae fiunt, nisi pravitate
aliqua sint infecti. Qui vero civilem virtutem consecutus est, homo
revertitur"
. Et Salomon ipse in Proverbiis hominem nunc leonem,
tygridem, ursum vel aprum appellat, nunc leporem, canem lepora-
rium aut cuniculum, nunc formicam, ericium, serpentem vel
araneam, nunc aquilam, stellionem, gallum, vel avem aliam nomi-
nat et multa huiusmodi.
Verum Hebraeorum cabalistae animas in
bruta praecipitari non admittunt; quae tamen penitus rationem ex-
cusserint, brutali affectui imaginationique relinqui in alia vita non
abnuunt: ter quoque nec amplius animas huc revolvi astruunt,
quoniam numerus hic purgationi peccatorum abunde sufficere
videatur iuxta illud Iob: "Liberavit animam suam ne pergeret in
interitum, sed vivens lucem videret. Ecce haec omnia operatur Deus
tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione
et illuminet luce viventium"
. Sed iam tandem quid de mortuis sen-
serint veteres videamus.> Cum moritur homo, corpus in terram
revertitur <de qua sumptum est>; mens <unde descendit> in coelos
remeat, <sicut ait Ecclesiastes: "Revertitur pulvis in terram suam
unde erat et spiritus redit ad Deum qui dedit illum"
;> quod his ver-
siculis expressit Lucretius:
Cedit item retro de terra quod fuit ante
In terras et quod missum est ex aetheris oris
Id rursum coeli fulgentia templa receptant.

<Sed melius Ovidius his versibus:
Bis duo sunt hominis manes, caro, spiritus, umbra
Quatuor ista loca bis duo suscipiunt:


pagina successiva »
 
p. 522