BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 523

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

Terra tegit carnem, tumulum circunvolat umbra,
Orcus habet manes, spiritus astra petit.

Caro itaque derelicta et vita defunctum corpus cadaver nuncupatur;
quod, ut dicunt Hebraeorum theologi, linquitur in potestate daemo-
nis Zazelis, de quo dictum est in Scriptura: "Terram comedes omni-
bus diebus"
; et alibi: "Pulvis terrae panis eius" . Creatus est autem
homo pulvis terrae, unde et daemon ille dicitur dominus carnis et
sanguinis, quandiu corpus non fuerit iustis exequiis expiatum et
santificatum. Hinc non sine causa ordinarunt antiqui patres expia-
tiones cadaveris, ut quod valde immundum est aspergatur aqua
benedicta, thurificetur incenso, exorcizetur sacris orationibus, illus-
tretur luminibus quousque super terram fuerit, demum sacro in loco
sepeliatur. Hinc apud Homerum Elpenor: "Te rogo — inquit —
Ulysse, mei sis memor neque inde discedens me inhumatum relin-
que, ne insepultus deorum ira fiam "
.> Mens <vero humana, cuius
sacra natura et divinum genus existit,> quia culpae semper insors
etiam omnis poenae expers evadit. Anima vero, si bene operata
fuerit, congaudet menti <et cum aethereo suo vehiculo egrediens
libera ad heroum choros transcendit aut superos petit, ubi omnibus
sensibus et potentiis suis perpetua felicitate beata, perfecta omnium
rerum cognitione insuper et divina visione ac regni coelorum posses-
sione fruitur divinaeque potestatis particeps, in inferiora haec bene-
fica varia dona largitur ceu immortalis deus.> Si male egerit, mens
iudicat illam <atque relinquit daemonis arbitrio;> at moesta anima
sine mente vagatur apud inferos idolum, quam vocant imaginem,
sicut apud Vergilium conqueritur Dido:
Et nunc magna mei sub terras ibit imago.
<Quare haec anima tunc expers intelligibilis essentiae, furentis


pagina successiva »
 
p. 523