BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 524

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


phantasiae imperio relicta, etiam corporearum qualitatum cruciatu
subiicitur, cognoscens sese iusto Dei iudicio ob suam culpam divina
visione ad quam creata erat perpetuo privatam; quae quidem divina
visio, sicut testatur Scriptura, est praesentia omnium malorum,
quae poena est omnium acerbissima, quam vocant Sacrae Literae
effusionem irae Dei.> Haec itaque animae imago quandoque aėre-
um corpus ingreditur umbram, qua involuta nunc consulit amicos,
nunc exagitat hostes, quemadmodum apud Vergilium Dido mina-
tur Aeneae, inquiens:
Omnibus umbra locis adero; dabis, improbe, poenas.
Nam, cum in anima seiuncta a corpore perturbationes et memoriae
sensusque remanent, dicunt Platonici animas praecipue interfecto-
rum hostes exagitare, non tam humana indignatione id efficiente,
quam etiam divina nemesi ac daemone providente et permittente.
<Sic spiritus Naboth, ut interpretantur Hebraeorum magistri, quia
in ipsius vitae extremo cum ultionis desiderio emigravit, factus fuit
ad explendum vindictam spiritus mendacii et egressus est permit-
tente Deo spiritus mendax in ore omnium prophetarum, donec
faceret ascendere Achab in Ramod Galaad. Et Vergilius ipse cum
Pythagoricis et Platonicis, quibus adhaeret etiam noster Augusti-
nus, fatetur animas separatas eorum quae in hac vita gesserunt non-
dum extinctam retinere memoriam atque voluntatem, ubi canit:
...Quae gratia currum
Armorumque fuit vivis, quae cura nitenteis
Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.

Et Algazel in libro De scientia divina caeterique Arabes et Mahometis-


pagina successiva »
 
p. 524