BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 525

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


tae philosophi sentiunt quod operationes animae, coniuncto corpori
communes, imprimunt in animam usus et exercitii characterem,
quo fortiter impresso utetur separata ad consimiles operationes et
passiones quae in vita non sunt deletae; itaque licet corrumpatur
corpus et organum, non cessabit propterea operatio, sed remane-
bunt affectiones et consimiles dispositiones. Et has animas prisci
communi vocabulo manes vocant. Quarum quae in hac vita inno-
centes aut virtutibus moralibus purgatae atque, ut canit Vergilius,
Qui manus ob patriam pugnando vulnera passi
Quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
Quique pii vates et Phoebo digna locuti
Invenias aut qui vitam excoluere per artes
Quique sui memores alios fecere merendo,

licet extra gratiam et fidei iustitiam decesserint, putant illas plerique
theologi impatibiles in quosdam campos fortunatos rapi et, ut ait
Vergilius,
Devenire laetos locos et amoena vireta
Fortunatorum nemorum sedesque beatas,

ubi fruantur miris quibusdam voluptatibus atque etiam cognitione
cum sensitiva, tum intellectuali et revelata gaudere; forte etiam
erudiri in fide et iustitia, haud minus atque quondam spiritus illi qui-
bus Christus praedicavit Evangelium in carcere. Nam, ut certum est
neminem sine fide Christi posse salvum fieri, ita probabile est hanc
fidem adhuc multis paganis et saracenis post hanc vitam praedicari
in illis animarum receptaculis ad salutem atque in illis veluti in com-
muni custodia detineri, donec tempus adveniat quo maximus iudex
meritorum facturus sit examen. A qua opinione etiam Lactantius et
Irenaeus et Clemens et Tertullianus et Augustinus et Ambrosius et
multi praeterea christiani scriptores non abhorrent. Quae vero im-


pagina successiva »
 
p. 525