BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Sap » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 526

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


purae incontinentesque et peccatis iniustae migrant animae non tam
felicibus somniis aguntur, sed horribilibus phantasmatibus locisque
deterioribus vagantur, nulla libera cognitione freti nisi abstracta per
concessionem aut manifestationem, tum continua carnis et san-
guinis appetentia ob corporeae labis aeruginem etiam sensui doloris
subiiciuntur timentque gladios et enses. Haec proculdubio sensisse
videtur Homerus, quando in undecimo libro Odysseae introducit
matrem Ulyssis defunctam illi immolanti astantem, sed illum nec
cognovisse nec allocutam esse quantisper ipse evaginato gladio um-
bras a sacrificii sanguine prohibebat; postquam vero suadente Tyre-
sia vate de sacrificio illo libasset mater bibitque sanguinem nebulo
nigrum, statim cognovit filium et lachrymans allocuta est; verum
Tyresiae vatis anima, nulla obstante evaginati gladii prohibitione,
etiam ante libatum sanguinem et agnovit Ulyssem et allocuta est et
matris umbram adstare indicavit. Quae ergo animae contracta in
corpore scelerum vitia in hac vita non expiarunt, illorum habitus
secum ferentes apud inferos eluere coguntur et expendere commis-
sorum poenas, quod poėta explicavit his versibus:
Quin et supremo cum lumine vita reliquit,
Non tamen omne malum miseros nec funditus omnes
Corporeae excedunt pestes penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere mores
Ergo exercentur poenis veterumque malorum
Supplicia expendunt ....

Quales enim sunt mores et habitus hominum in hac vita, tales
plerunque animam affectiones sequuntur post mortem, quae secum
adhuc memori mente volutat quae quondam in vita gesserat; quae
tunc eo intentius et acutius occurrunt pro quanto cessant tunc varia
vitae officia nutriendi, vegetandi, generandi sensuumque et hu-
manorum negotiorum variae occupationes et solatia et crassioris
corporis obstacula. Occurrunt autem tunc phantasticae rationi spe-
cies illae eo turbulentiores maximeque furentes, quanto in eiusmodi
anima latet intellectualis scintilla plus aut minus sopita penitusve ex-
tincta, quibus tunc etiam a malis daemonibus species aut falsissimae
aut terribiliores ingeruntur: unde nunc in virtute concupiscibili con-
cupiscentia imaginarii boni eorumque, quae quondam in vita affec-
taverat, torquetur potiundi facultate privata, quamvis nonnunquam
sibi videatur propemodum delicias suas adipisci, sed a daemonibus


pagina successiva »
 
p. 526