BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Florio, John - Giardino di ricreatione » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 527

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


ad poenas acerbiores ab illis arceri, quemadmodum apud poėtas
Tantalus a convivio, Sardanapalus ab amplexu, Midas ab auro,
Sisyphus a potentia. Et has animas lemures vocarunt; quarum si
qua domesticarum rerum curam agens quiete domum habitat, lar
dicitur familiaris. Acerrime autem in virtute irascibili torquentur
odio imaginarii mali, cuius perturbationes et suspiciones falsissimas
horribilissimaque phantasmata tunc incidunt versanturque secum
tristes imagines: nunc coelum in caput ruere, nunc flammarum im-
petu absumi, nunc vasto aquarum sub gurgite mergi, nunc terrae
hiatibus absorberi, nunc sese in varias beluas transformari, nunc a
deformibus monstris lacerari aut devorari, nunc per sylvas, per
maria, per ignes, per aėra, per teterrima inferorum loca passim exa-
gitari, nunc sese a daemonibus comprehendi et torqueri suspiciunt.
Quae omnia illis posi mortem non secus contingere arbitramur
quam in hac vita his qui phrenesi aut mania sive melancholico hu-
more delirant aut qui in somniis horribilibus visis perterriti torquen-
tur ac si vere haec illis contingerent; quae tamen vere apud illos non
sunt, sed solae illorum species in imaginatione apprehensae. Sic et
animas illas post mortem veluti somniantes horribiles peccatorum
imagines perterrent et conscientia sceleris agit per diversa praeci-
pites; quos iccirco Orpheus vocat populos somniorum, inquiens:
"Reserari nequeunt portae Plutonis, intus est populus somnio-
rum"
. Tales itaque scelerosae animae nullis bonis sedibus fretae,
quando in aėreo corpore vagabundae quamlibet aspectibus nostris
formam repraesentant, larvae dicuntur aut terriculamenta, bonis
quidem inania, sed noxia malis, modo tenuioribus, modo crassiori-
bus exuviis sub diversorum animalium et monstrorum specie, quo-
rum moribus sese olim in vita similes praestiterunt, occurrentes,
sicut canit poėta:
Tum variae illudunt species atque ora ferarum.
Fiet enim subito sus horridus atraque tygris
Squammosusque draco et fulva cervice leaena.
Aut acrem flammis sonitum dabit
Omnia transformans sese in miracula rerum
Ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem.

Anima enim hominis immunda, quae in hac vita nimium habitum
contraxit ad corpora, intimo quodam elementalis corporis affectu


pagina successiva »
 
p. 527