BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 528

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


aliud sibi corpus ex elementorum vaporibus contexit ex materia
facili quasi haustu quodam reficiens corpus illud iugiter evanescens;
cui insuper veluti carceri et sensibili instrumento lege quadam divi-
na mancipata, in illo patitur frigus et ignem et quaecunque corpus
et spiritum et sensum offendunt foetores, ululatus, planctus, stri-
dores, verbera, laceratus et vincula, sicut cecinit Vergilius:
Ergo exercentur poenis veterumque malorum
Supplicia expendunt; aliae panduntur inanes
Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus aut exuritur igni.

Et apud Homerum in eius Necyomantia Alcinous Ulyssi enarrat:
Vidimus et Tytium celebrem telluris alumnum
Expansumque novem corpus per iugera, cuius
utrinque assidens contundit viscera vultur.

Nonnunquam animae illae non haec figuralia corpora solum inhabi-
tant, sed nimio carnis sanguinisque affectu etiam in animalia sese
praecipitant et reptilium brutorumque corpora, cuiuscunque speciei
ingressa daemonum instar illa obsidentes corripiunt. Astipulantur
istis Pythagoras et ante illum Trismegistus, adserentes pravas ani-
mas saepe in reptilia et bruta praecipitari; neque tamen illa corpora
veluti essentiales formae vivificant et informant, sed inquilini more
veluti carcerem inhabitant, sive per indistantiam localem illis adsis-
tunt, ut motor intrinsecus suo mobili, aut circa illa alligata crucian-
tur, ut Ixion ad serpentum rotas, Sysiphus ad saxum; neque solum
bruta sed quandoque etiam homines corripiunt, sicut de anima
Naboth diximus, qui egressus est spiritus mendax in ore propheta-
rum. Hinc asseruere nonnulli scelestorum hominum vitas sive spiri-
tus in quorundam corpora ingredientes illos diu male habere et non-
nunquam interimere. Quod multo meliori sorte etiam beatis animis
concessum est, ut bonorum angelorum instar nos habitare et illus-
trare possint quemadmodum de Helia legimus, quod sublato eo ex
hominibus inclinavit spiritus eius super Helisaeum; et alibi legimus


pagina successiva »
 
p. 528