BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 529

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


abstulisse Deum de spiritu qui erat in Mose et dedisse septuaginta
viris. Magnum hic latet, sed non temere revelandum mysterium.
Quandoque etiam, quod tamen rarissimum est, tanta insania agun-
tur animae ut non viventium modo corpora petant, sed in relicta sua
cadavera quadam stygia vi remigrent et veluti redivivi horrenda
patrant facinora, sicut legimus apud Saxonem Grammaticum Asui-
tum quendam et Asmundum inter se communibus votis coniurasse
quemnam illorum vita prolixior excepisset mortuo contumulan-
dum; tandem Asuitus morbo consumptus cum cane et equos suo
vasto mandatur antro, cum quo et Asmundus ob amicitiae iusuran-
dum vivus contumulari sustinuit, cibo quo in longum tempus
vesceretur illato. Tandem Ericus Sueciae rex eo loci cum exercitu
pertransiens Asuiti tumulum, thesaurum inesse ratus, perfrangens,
adaperta specu, eductum Asmundum luci restituit; quem videns
tetro oris habitu funebri tabo obsitum et profluo ex cruda cicatrice
sanguine cruentatum — quippe Asuitus noctibus redivivus crebra
colluctatione laevam illi aurem abruperat — secti vulneris causam
referre iussit; quam ille narravit iis versibus:
Quid stupetis qui relictum me colore cernitis?
Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.
Nescio quo Stygii numinis ausu
Missus ab inferis spiritus Asuit
Saevis alipedem dentibus edit
Infandoque canem praebuit ori.
Nec contentus equi vel canis esu
Mox in me rapidos transtulit ungues
Discissaque gena sustulit aurem.
Hinc laceri vultus horret imago,
Emicat inque fero vulnere sanguis.
Haud impune tamen monstrifer egit;
Nam ferro secui mox caput eius
Perfodique nocens stipite corpus.

Non dissimile huic refert Pausanias ex Delphorum interpretibus ac-
ceptum: esse videlicet daemonium quoddam infernum, quem Eu-
rynomum dixerunt, qui mortuorum carnes absumeret et devoraret,
ita ut vix nuda relinquerentur ossa. Legimus etiam in Cretensium
annalibus manes quas ipsi Carechanas vocant in corpora remeare


pagina successiva »
 
p. 529