BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orationes » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 531

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Axionas, qui sub vultu humano membra caetera bestiis aequalia
gerunt illic habitare ait. Quae proculdubio non nisi manium atque
daemonum opera sunt; de istis etiam Claudianus olim cecinit:
Est locus extremum pandit qua Gallia littus,
Oceani praetentus aquis, qua fertur Ulysses
Sanguine libato populum vovisse silentum.
Illic umbrarum tenui stridore volantum
Flebilis auditur questus, simulacra coloni
Pallida defunctasque vident migrare figuras.

Narrat Aristoteles Aeolias iuxta Italiam insulas in Lipara tumulum
quendam fuisse, ad quem noctu non tuto accederetur, ibique cym-
bala et crotalorum boatus cum inconditis quibusdam cachinnis,
tumultus etiam et inanes sonos exaudiri accolae constanter assevera-
bant; eoque loci aliquando ebrium iuvenem accessisse et sub noc-
tem apud tumuli specum obdormivisse ibique post tertium tandem
diem a quaeritantibus repertum ac pro mortuo sublatum; cumque
paratis exequiis educeretur funus, subito experrectum multaque
quae vidisset quaeque perpessus fuisset magna omnium cum ad-
miratione seriatim narrasse. Est etiam in Norvegia mons quidam
omnium formidolosissimus, mari circumseptus, vulgo Hechelber-
gium nuncupant, inferni speciem prae se ferens, unde tantae eiulan-
tium lachrymabiles voces et clamores exaudiuntur, ut ad unum
ferme miliare circum horrisoni illi strepitus dilatentur, quem in-
super horrendis clamoribus ingentes vultures atque corvi nigerrimi
circumvolantes perterrefaciendo accessum prohibent; praeterea
fontes inde duo scaturiunt, unus intractabili frigiditate, alter inten-
sissimo calore intolerabiles et caetera elementa longe excedentes. Est
et in eadem regione ad meridionalem plagam promontorium
Nadhegryn nuncupatum, ubi daemones loci in aėreo corpore in
praesentia cernuntur ab omnibus. Est etiam in Scotia mons Doloro-
sus horribili lamentantium stridore terrificus et in Thuringia mons
quem Horrisonum vocant, ubi sylvanos satyrosque inhabitare cum
fama divulgavit, tum aliquorum experientia docuit fidique scrip-
tores testantur. Sunt in diversis regionibus et provinciis istis similia
miracula; sed et ipse ego quae meis oculis vidi et manibus tetigi, hoc
loci referre nolo, ne me ob rerum stupendam admirationem ab


pagina successiva »
 
p. 531