BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 532

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


incredulis de mendacio argui contingat. Neque vero praetereundum
hic censeo quid de animarum receptaculis plerique ex nostris sense-
rint, ab his quae iam diximus non admodum discrepantes; e quibus
Tertullianus libro quarto Adversum haereses Marcionis ait: "Apparet
sapienti cuique, qui elysios aliquando audierit, esse aliqualem loca-
lem determinationem, quae sinus dicta sit Abrahae, ad recipiendas
animas filiorum eius eamque regionem non coelestem, sublimiorem
tamen inferis, 'ubi conquiescant animae iustorum', donec consum-
matio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis restitu-
at"
. Quin et Petrus apostolus Clementi de his rebus interroganti:
"Cogis me — inquit — o Clemens, aliqua de ineffabilibus publicare;
verumtamen quoadusque proferre licet non pigebit: Christus, qui
ab initio et semper erat, per singulas generationes piis, latenter licet,
semper tamen aderat, his praecipue a quibus expectabatur qui-
busque frequenter apparuit; sed non erat tempus ut tunc resolutis
corporibus fieret resurrectio; sed haec magis remuneratio videbatur
a Deo, ut qui iustus inveniretur diutius permaneret in corpore aut
certe, sicut de quodam iusto evidenter refertur in Literis quod trans-
tulerit eum Dominus. Simili exemplo etiam cum caeteris gestum
est, qui eius voluntati placuerunt, ut ad Paradisum translati serven-
tur ad regnum; eorum vero qui non ad integrum potuere explere
normam iustitiae, sed aliquas in carne sua malitiae reliquias
habuere, corpora quidem resolvuntur, animae vero servantur in bo-
nis laetisque regionibus, ut in resurrectione mortuorum cum cor-
pora sua receperint, ipsa iam resolutione purgata, pro his quae bene
gesserant aeterna haereditate potiantur"
. Ipse quoque Irenaeus in
calce libri quem Adversus haereses Valentinianorum conscripsit ait:
"Cum Dominus in medio umbrae mortis abierit, ubi animae mor-
tuorum erant, post deinde corporaliter resurrexit et post resurrectio-
nem adsumptus est, manifestum est quia et discipulorum eius,
porpter quos et haec operatus est Dominus, abibunt animae in
invisibilem locum definitum eis a Deo et ibi usque ad resurrectio-
nem commorabuntur, sustinentes resurrectionem, post recipientes
corpora et perfecte resurgentes, hoc est corporaliter, quemadmo-
dum et Dominus resurrexit, sic venient ad conspectum Dei. Nemo


pagina successiva »
 
p. 532