BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 533

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

est enim discipulus super magistrum; perfectus autem erit omnis
sicut magister eius. Quomodo ergo magister noster non statim evo-
lans abiit, sed sustinens definitum a Patre resurrectionis suae tem-
pus, quod et per Ionam manifestum est, post triduum resurgens
adsumptus est; sic et nos sustinere debemus definitum a Deo resur-
rectionis nostrae tempus praeannunciatum a prophetis et sic resur-
gentes assumi, quotquot Dominus hoc honore dignos habuerit"
.
Accedit istis etiam Lactantius Firmianus in eo Divinarum Institutio-
num
libro, cui titulus De divino praemio, inquiens: "Nec quisquam
putet animas post mortem protinus iudicari; nam omnes in una
communique custodia detinentur, donec tempus adveniat quo maxi-
mus iudex meritorum faciat examen: tunc quorum fuerit probata
iustitia, hi praemium immortalitatis accipient; quorum autem pec-
cata et scelera detecta non resurgent, sed cum impiis recondentur in
easdem tenebras ad certa supplicia destinati"
. In eadem sententia
sunt Augustinus et Ambrosius, quorum ille in Enchiridio suo inquit:
"Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem
interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut quaeque
digna est requie vel aerumna pro eo quod sortita est in carne dum
viveret"
. Ambrosius vero in libro De bono mortis ait: "Scriptura
Esdrae habitacula animarum promptuaria nuncupavit, quae occur-
rens querelae humanae, eo quod iusti qui praecesserunt videantur
usque ad iudicii diem, per plurimum scilicet temporis debita sibi
remuneratione fraudari, mirabiliter ait coronae esse similem iudicii
diem; coronae enim dies expectatur ab omnibus ut intra eum diem
et victi erubescant et victores palmam adipiscantur victoriae. Ergo
dum expectatur plenitudo temporis, expectant animae remuneratio-
nem debitam: alias manet poena, alias gloria"
. Et in eodem capitulo
vocat infernum locum qui non videtur, quem petunt animae de cor-
poribus liberatae. Et in libro secundo De Cain et Abel: "Solvitur —
inquit — a corpore anima et post finem vitae huius adhuc tamen
futuri iudicii ambigua suspenditur"
. Adstipulatur illis illud evan-
gelicum de extremo iudicio, dicente Christo apud Matthaeum:
"Multi dicent mihi in illa die: 'Domine, Domine, nonne in nomine


pagina successiva »
 
p. 533