BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - La cortigiana » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 535

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



Quibus rationibus magi et necromantes mortuorum animas evocare se posse
putabant. Cap. XLII


<Ex his quae iam dicta sunt patet quod animae illae quae post mor-
tem adhuc relicta corpora diligunt — quemadmodum sunt animae
corporum sepultura debita carentium, seu quae corpus suum
violenta morte reliquerunt et adhuc in turbido illo humidoque
spiritu circa cadavera sua oberrant tanquam circa cognatum aliquod
eas alliciens — cognitis bis mediis per quae quondam suis coniunge-
bantur corporibus, per consimiles vapores, liquores nidoresque
facile evocari et allici possunt, adhibitis etiam certis artificialibus
luminibus, cantibus, sonis et huiusmodi quae ipsam animae ima-
ginativam spiritalemque commoveant harmoniam, sacris etiam
invocamentis et huiusmodi quae ex religione sunt non neglectis
propter rationalem animae portionem natura superiorem. Sic
Pythonissa evocasse legitur Samuelem; sic Thessala vates apud
Lucanum cadaver erexit. Hinc legimus apud poėtas et huiusmodi
rerum narratores animas mortuorum non evocari absque sanguine
et cadavere, umbras autem ex illorum fumigiis facile allici additis
ovis, lacte, melle, oleo, vino, aqua, farina tanquam aptum medium
praestantibus animabus ad sumenda corpora, quemadmodum haec
apud Homerum longa instructione Cyrce docet Ulyssem. Arbitran-
tur autem haec non nisi in his locis duntaxat fieri posse, ubi huius-
modi animae plurimum versari dinoscuntur vel propter cognatum
aliquod sicut corpus relictum eas alliciens, vel propter affectum ali-
quem in vita quondam impressum animam ipsam ad certa loca tra-
hentem, vel propter loci alicuius tartaream naturam, iccirco pur-
gandis vel puniendis animis aptum. Cuiusmodi loca plurimum
experientia visionum nocturnarumque incursionum et consimilium
phantasmatum occursione cognoscuntur; aliqua per se satis nota
sunt, ut coemiteria et loca illa in quibus fieri solet executio criminalis
iudicii et in quibus recentibus annis publicae strages factae sunt vel
ubi occisorum cadavera necdum expiata nec rite sepulta recentiori-


pagina successiva »
 
p. 535