BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 111

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


autem ad intelligentias, Hermes ad stellas, Albertus ad formas
rerum specificas huiusmodi operationes reducunt. Et quamvis hi
autores sibi invicem adversari videantur, nullus tamen eorum si
recte intelligatur a veritate discedit, cum omnia eorum dicta ad eun-
dem effectum in pluribus conveniant. Deus enim, in primis omni-
um virtutum finis et origo, sigillum idearum ministris suis praestat
intelligentiis; qui, tanquam fideles executores, res quasque sibi cre-
ditas ideali virtute consignant coelis atque stellis, tanquam in-
strumenta materiam interim disponentibus ad suscipiendum formas
illas, quae in maiestate divina (ut ait Plato in Timaeo) per astra
deducendae resident, easque dator formarum distribuit per
ministerium intelligentiarum, quas super opera sua constituit rec-
trices et custodes; quibus ea facultas in rebus sibi commissis credita
est, ut omnis virtus lapidum, herbarum, metallorum et caeterorum
omnium sit ab ipsis intelligentiis praesidentibus. Provenit itaque
forma et virtus primo ab ideis, deinde ab intelligentiis praesidenti-
bus et regentibus, postea a coelorum aspectibus disponentibus, por-
ro ab elementorum dispositis complexionibus correspondentibus
coelorum influxibus, a quibus ipsa elementa disponuntur; habentur
igitur operationes eiusmodi in rebus istis inferioribus per expressas
formas, in coelis autem per virtutes disponentes, in intelligentiis per
rationes mediantes, in Archetypo per ideas et formas exemplares,
quas omnes in cuiusque rei effectus et virtutis executione convenire
necesse est. Virtus igitur et mirabilis operatio est in unaquaque
herba et lapide, sed maior in stella, ultra quam etiam ab intelligen-
tiis praesidentibus unaquaeque res multa sibi comparat; potissime
autem a suprema causa, cui omnia mutua et consummata cor-
respondent consonantia suo harmonico concentu, veluti hymnis
quibusdam semper summum illum Opificem collaudantes, quem-
admodum in fornace chaldaica a sanctis illis pueris invitantur can-
tantibus: "Benedicite Dominum universa germinantia in terra et
omnia quae moventur in aquis, omnes volucres coeli, bestiae et
pecora simul cum filiis hominum"
. Nulla itaque est causa necessita-
tis effectuum quam rerum omnium connexio cum prima causa et
correspondentia ad illa divina exemplaria et ideas aeternas, unde
unaquaeque res determinatum habet in archetypo particularem
locum, unde vivit et originem trahit: omnisque virtus herbarum,


pagina successiva »
 
p. 111