BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Florio, John - Giardino di ricreatione » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 536

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


bus annis subhumata sunt. Expiatio namque exorcisatioque alicuius
loci, tum ritus etiam sacer sepulturae corporibus debite adhibitus
saepe animas ipsas accedere prohibet longiusque ad loca iudicii
repellit.> Hinc necromantia nomen habet quia in mortuorum
cadaveribus operatur ac per manes et mortuorum umbras subter-
raneosque daemones responsa petit, alliciens illos in mortuorum
cadavera per stygia quaedam carmina et infernales invocationes
perque feralia sacrificia et impias immolationes, quales apud Luca-
num legimus de Erichthone illa malefica, quae mortuum evocavit
qui Sexto Pompeio omnem pharsalici belli eventum praedixit.
<Erantque etiam in Phigalia Arcadiae civitate quidam magi sacer-
dotes sacrorum peritissimi et animarum quae vita functae essent
evocatores; et Sacrae Literae testantur Pythonissam quandam
mulierem evocasse animam Samuelis. Ita enimvero etiam sancto-
rum animae sua corpora diligunt magisque et promptius exaudire
solent, ubi reliquiarum suarum pignora servantur.> Sunt autem
duae necromantiae species, una necyomantia erigens cadaver, quae
non fit absque sanguine; altera scyomantia, in qua sola sufficit um-
brae evocatio. <Denique omnia experimenta sua per trucidatorum
cadavera et ossa et membra et quae ex illis sunt operatur, quoniam
adsit illis daemonica potestas ipsis amica; ideoque improborum dae-
monum defluxus facile pelliciunt propter similitudinem proprie-
tatemque valde familiarem. Qui cum in rebus terrenis humanisque
possunt quamplurimum, illorum opera freti necromantici illicitos
accendunt amores, immittunt somnia et morbos et odia passionesque
consimiles, ad quas tunc possunt etiam conferre vires animarum
illarum quae, adhuc in spiritu humido turbidoque involutae circa
exuvias suas oberrantes, eadem quae improbi daemones commit-
tunt. Quoniam igitur haec illis experientia comperta sunt quod


pagina successiva »
 
p. 536