BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 539

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


<aliquando statim corpus veluti spiritum ad longinquas partes trans-
ferat, sicut de Philippo legitur in Actibus Apostolorum, quando
baptizato eunucho in India statim inventus est in Azoto; et de
Abacuc similia apud Danielem. Sic alii penetrantes clausas portas,
custodes et vincula evaserunt ut de Petro apostolo et de Petro exor-
cista legitur.> Minus hoc miretur qui viderit famosos istos melan-
cholicos qui ambulant in somniis et per invia vadunt et ascendunt
per inaccessa et exercent opera vigilantium et quae vigilantes mi-
nime possent, quorum non est alia ratio in natura quam fortis ima-
ginatio et exterminata. <In quolibet autem homine est ista virtus et
inest animae humanae a radice creationis suae, sed variatur in
diversis hominibus in fortitudine et debilitate et augetur et minuitur
secundum exercitium et usum per quae de potentia extrahitur in
actum; quod qui rite novit potest ascendere in cognitione sua
quousque imaginativa virtus sua transcendat et iungatur cum vir-
tute universali, quem Alchindus, Bacon et Gulielmus Parisiensis
vocant sensum naturae, Vergilius sensum aethereum et Plato sen-
sum vehiculi appellant, efficiaturque cogitatio sua fortissima quan-
do effunditur super ipsam virtus illa aetherea et coelestis, cuius
splendore confortatur, donec apprehendat species et notiones et
scientiam rerum verarum, adeo ut illud quod cogitaverit in mente
sua proveniat sicut ipse cogitavit et adipiscatur tantam potentiam, ut
possit se immergere et iungere et insinuare hominum animis et red-
dere illos certos de cogitationibus suius et de voluntate et desiderio
suo, etiam per magna et remota spatia ac si illa sensibus suis a
praesente obiecto comprehenderent, et potest in modico tempore
facere multa ac si essent facta sine tempore. Atque haec non sunt
data omnibus, sed quorum virtus imaginativa et cogitativa est fortis-
sima et pervenit ad finem speculationis. Et is est idoneus apprehen-
dere et nunciare omnia per splendorem virtutis universalis sive


pagina successiva »
 
p. 539