BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - La cortigiana » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 543

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


tamen praemiumque animarum proponere; quod qui neglexerint,
mentis expertes, corporeis sensibus mancipati, irrationalibus
animalibus similes facti, eundem cum eisdem sortiuntur interitum,
sicut ait Ecclesiastes inquiens: "Unus interitus est hominis et iu-
mentorum et acqua utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et
illa moriuntur; similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento
amplius"
. Haec ille. Hinc putant plerique theologorum huiusmodi
animis nullam manere immortalitatem post hoc exutum corpus, nisi
solam spem resurrectionis quando omnes homines instaurandi
sunt. Talem Augustinus refert fuisse Arabum haeresim, qui animas
simul cum corpore interire dicebant et in iudicio iterum cum illo sur-
recturas. Quicunque vero divina gratia fulti mentem consecuti sunt,
hi secundum operum comparationem immortales evadunt, ut in-
quit Hermes, intelligentia sua cuncta complexi quae in terra sunt et
quae in mari et quae in coelis et si quid praeter ea super coelum, ut
ipsum quoque bonum intueantur. Quos vero mediam vitam vivere
contingit, licet divinam intelligentiam non sint consecuti sed eius
quandam rationalem imaginem, horum animae cum e corpore ex-
cesserint, ad secreta quaedam relegatae receptacula ubi sensibilibus
viribus affectae ac in quodam actus genere versantes ex opinatione
et irascibili et concupiscibili virtutibus aut effuse laetantur aut
graviter dolent; in qua opinione fuit etiam divus Augustinus in eo
libro quem scripsit De spiritu et anima. Hanc animam Indorum,
Persarum, Aegyptiorum et Chaldaeorum sapientes corpore suo
longaeve supervivere tradiderunt, tamen non protinus immortalem
fieri, nisi per transcorporationem. Verum theologi nostri de his
longe aliter philosophantur: dicunt enim quod, etsi animarum om-
nium communis sit origo et idem ortus, diversis tamen gradibus ab
Opifice inter se distinctae sunt non solum accidentalibus, sed gradi-
bus quibusdam intrinsecis in essentia ipsarum radicatis, quibus


pagina successiva »
 
p. 543