BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 544

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

unaquaeque anima differt ab alia per illud quod est ipsi proprium.
Quam sententiam ita tenet Ioannes Scotus et Parisienses theologi ita
sentiendum esse in eorum articulis decreverunt. Hinc ait Sapiens:
"Puer eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam", videlicet
meliorem quam multi alii. Et secundum hanc animarum inae-
qualitatem in gradibus suis unaquaeque capax est sui muneris, quod
suscipit a Deo donum gratuitum, sicut legitur in Evangeliis quia
"uni dedit quinque talenta, alii duo, alii unum, unicuique secundum
propriam virtutem"
. Et Apostolus inquit: "Dedit aliquos fieri
apostolos, alios prophetas, alios evangelistas et doctores ad consum-
mationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis
Christi"
. Sunt enim, ut inquit Origenes, quaedam invisibiles vir-
tutes, quibus ea quae sunt super terram dispensanda credita sunt,
in quibus non parva differentia est, sicut et in hominibus requiritur:
quare alius summum gradum sapientiae aut dignitatis attingit, alius
paulo distat a bestiis et bestias pascens fit semibestia, alius virtutibus
abundans et fortuna dives, alius vel nihil vel modicum habet, saepe
etiam id paululum quod habet aufertur ab eo et datur habenti.
Atque ea est divina iustitia in distributione donorum ut correspon-
deant virtuti uniuscuiusque recipientis, quibus etiam praemia red-
duntur secundum opera ipsorum, ut quae sit proportio munerum ad
munera et meritorum ad merita, eadem sit proportio praemiorum
ad praemia.
Illud tandem sciendum est quia omnis nobilis anima
quadruplicem habet operationem: unam divinam per imaginem
divinae proprietatis, alteram intellectualem per formalitatem par-
ticipationis cum intelligentiis; tertiam rationalem per perfectionem
propriae essentialitatis; quartam animalem sive naturalem per com-
munionem ad corpus et ad haec inferiora, ut nullum opus sit in tota
mundi serie tam admirabile, tam excellens, tam miraculosum quod
anima humana suam divinitatis imaginem complexa, quam vocant
magi animam stantem et non cadentem, sua propria virtute absque
omni externo adminiculo non queat efficere. Forma igitur totius
magicae virtutis est ab anima hominis stante et non cadente.>


pagina successiva »
 
p. 544